Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

.aut si se praegravari viderit. Can. 18. Caus. 2. Quaest. 6. Quicunque non confidenlia causae, sed causa af­ferendae morae , ne contra eum sententia pro­feratur, appellaverit, Tel si de facto suo con­fessus, ne addicatur, huiusinodiappellatior.es non recipiuntur. Can. 25. Cans. 2. Quaest. 6. Sane quidem non est sub conditione sententia dicenda. — -Quare si forte post sententiam sta- tim dictam, copiam sui non fecerit is, qui pronuntiavit, (ut fieri assolet) dicendum est nihil nocere appellatori. Nam ubi primum co­piam eins habuerit, poterit provocare.— Quod autem dicitur, absentem posse provocare, ex quo scit. etc. Can. 29. Caus. 2. Quaest. 6. Et si quidem graviora sunt crimina, ob quae ap­pellatio est interposita, levius autem id propter quod non appellavit, recipienda est appellatio, et differenda poena. Si vero graviorem sententiam meruit ex ea specie, ex qua non appellavit, omni­modo poena imponenda est. Can. 31. Caus. 2. Quaest 6. A Judicibus, quos communis consensus elegerit, non licet provocare. Can. 33. Caus. 2. Qu. 6. Ei, qui appellat, impertitur annus , intra quem se­cundum se communiter cum adversario litem exe­quatur, aut si iusta causa intercesserit alius annus indulgeatur, quo transacto, lite non completa, rata manet sententia. Can. 41. Caus. 2. Qu. 6. Si vero is, qui appellavit, poenitentia ductus ab appellatione desistere voluerit, non prohibetur. Ibidem in Notis. Nullus etiam voce etiam propria vitium scelusque confessus audiatur appellans. Can. 41. Caus. 2. Qu. 6. in Notis. ( 30 }

Next

/
Thumbnails
Contents