Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

; crimini illato approbent veritatem, iusiuran- dum in medio erit. Can. 6. Caus. 2. Qu. 4. Si (horno) antea deprehensus fuerit in furto, aut periurio, aut falso testimonio, ad iuramentum non admittatur. Can. 15. Caus. 2. Qu. 4. Si mala fama de Presbytero exierit, et accusato­res, ac testes legales defuerint, ne vituperetur ministerium nostrum, sacramento famam suam purget. Can, 16. Caus. 2. Qu. 4. Omnibus notum esse non dubitamus, quod saepis­sime svadente antiquo hoste Sacerdotibus cri­mina diversa obiiciantur, statutum est, ut quo- tiescunque cuiquam Sacerdoti crimen imponi­tur , si ipse accusator talis fuerit, ut recipi de­beat, ille accusator, qui canonice recipiendus est, cum legitimo numero verorum, et bono­rum testium approbare poterit. Can. 19. Caus. ‘2. Quaest. 4. Spontanea enim confessione, vel testium appro­batione publicata delicta commissa sunt nostro regimini indicare; occulta vero, et incognita illi sunt relinquenda, qui solus novit corda fi­liorum hominum. Can. 20. Caus. 2. Qu. 4. Testes autem, et accusatores, sine aliqua sint infamia. Can. 2. Caus. 2. Quaest. 5. Appellantem autem non debet afflictio ulla carce- ris, aut detentionis custodia iniuriare. Can. 2. Caus. 2. Qu. 6. Si quis putaverit se a proprio Metropolitano gra­vari , apud Patriarcham, vel Primatem, aut penes universalis Apostolicae Ecclesiae Sedem iudicetur. Can. 7. Caus. 2. Quaest. 6. In Ecclesiasticis negotiis ("non sicut in secularibus) etiam dicta causa recedere licet, si necesse fuerit, C 39 )

Next

/
Thumbnails
Contents