Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
prius eos respondere debere, quam omnia sua eis restituantur. Can. 6. Caus. 2. Qu. 2. Si quis circa personas non probanda detulerit, in- telligat se iacturam infamiae sustinere. Can. 1. Caus. 2. Quaest. 3. Calumniator, si in accusatione defecerit, talionem recipiat. Can. 2. Caus. 2. Qu. 3. Qui non probaverit, quod obiecit, poenam, quam intulerit, ipse patiatur. C3n. 3. Caus 2. Qu. 3. Si quis iratus crimen aliquod cuilibet temere ob- iecerit, convitium non est pro accusatione habendum. Can. 5. Caus. 2. Qu. 3. Revera ibi semper causa agitur, ubi crimen admittitur; et qui non probaverit, quod obiecit, poenam, quam intulerit, ipse patiatur. Can. 6. Caus. 2. Quaest. 3. Si quem poenituerit accusasse criminaliter, quod probare non poterit, si ei cum accusato inno- cente convenerit, invicem se absolvant. Can. 8. Caus. 2. Quaest. 3. Nam facti quidem quaestio in arbitrio est indicantis: poenae vero persecutio legis auctoritati reservatur. Can. 8. Caus. 2. Qu. 3. in Notis. In omnibus causis (praeterquam in sangvine) qui delatorem corrumpit, pro victo habetur. Can. 8. Cans. 2. Quaest. 3. in Notis. Sacramentum a Dei ministris exigi, nisi pro fide recta, minime cognovimus; nec sponte eos iu- rasse reperimus. Can. 1. Caus. 2 Quaest. 4. Presbyter vice iuramenti per Sanctam consecrationem interrogetur, quia Sacerdotes ex levi causa iurare non debent. Can. 1. Cans 2. Q. 4. Presbyter, vel quilibet Sacerdos, si a populo accusatus fuerit, et certi non fuerint testes, qui ( 28 )