Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
( St ) eihi utrinque audeat assumere , ut cuiquam ipse sit accusator, et iudex?— Noluit enim (Dominus) hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato indicio; sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum, et convictum. — Nam si nominatio sufficit, multi damnabuntur innocentes. Can. 18. Cans. 2. Quaest. 1. Peccatum, quod tantum Judici notum est, ab eo damnari non valet. Rubrica. Ergo ipsa corripienda sunt coram omnibus, quae peccantur coram omnibus. Ipsa vero corripienda sunt secretius, quae peccantur secretius. — Ubi contigit malum, ibi moriatur malum. Can. 19. Cans. 2. Quaest. 1. Ne praecipites in discutiendis , et indicandis negotiis essemus, et ne mala quorumque prius quisquam praesumat credere, quam probare.— Nam mala audita nullum moveant nec passim dicta absque certa probatione quisquam unquam credat: sed ante audita diligenter inquirat, ne praecipitando quidquam aliquis agat. Can. 20. Caus. 2. Quaest. l. Omnes leges praecipiunt, ut omnia sibi ablata restituantur ei, qui suis est rebus exspoliatus. Can. 2. Caus. 2. Quaest. 2. Nullus dum suis rebus fuerit exspoliatus debet accusari, aut a quoquam potest ei crimen obiici, priusquam integerrime restauretur. Can. 3. Caus. 2. Qu. 2. Praeceptum ergo est suis rebus exspoliatos primo omnia sua reddi, et demum si quis eos iuste accusare voluerit, aequo periculo facere: nec