Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
Huicadiicimus sanctioni, ut sententia, quae dicta fuerit, cum scripta non esset, nec nomen quidem sententiae habere mereatur, nec ad rescissionem perperam decretorum , appellationis solennitas requiratur. Can. 8. Cans. 2. Quaest. 1. Facientem, et consentientem par poena constringit. Can. 10. Cans. 'i. Qu. 1. Nullum Clericum, qui nondum convictus est, suspendi a communione debere, nisi ad causam suam examinandam se non praesentaverit, Can. 12. Caus. 2. Qn. 1. Primum semper ante omnia diligenter inquirite, ut cum veritate , et iustitia definiatis : nullum suspicionis arbitrio indicetis, sed primum probate et postea etc. Can. 13. Caus. 2. Qu. 1. Prohibentur accusare alii propter sexum et aetatem , ut mulier, et pupillus; alii propter magistratum potestatemve ; alii propter delictum proprium, ut infames; alii propter suspicionem calumniae, ut iili, qui falsum testimonium subornati dixerunt. Nonnulli propter paupertatem , ut sunt, qui minus, quam 50 aureos habent. Hi tamen omnes, si propriam injuriam exe- quantur , mortemve propingvorum defendant, ab accusatione non excludantur. Can. 14. Caus. 2. Qu. 1. Manifesta accusatione non indigent. Can. 15. Caus. 2. Qu. i. De manifesta, et nota pluribus causa non sunt quaerendi testes. Cari, 17. Caus. 2. Qu. I. Nos vero a communione prohibere quemqnam non possumus, nisi aut sponte confessum, aut in aliquo sive seculari, sive Ecclesiastico iudi- cio nominatum, atque convictum. Quis nam # ( 26 )