Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
Sicut sine iudicio quemquam nolumus condemnari : ita, quae iuste definita fuerunt, nulla patimur executione differri. Can. 3. Caus. 2. Quaest. 1. Nihil contra quemlibet accusatum absque legitimo, et idoneo accusatore fiat. Can. í. Caűs.l.Qu. 1. Primates accusatum discutientes non ante sententiam proferant damnationis, quam aut reum se ipse confiteatur, aut per innocentes, et canonice examinatos regulariter testes convincatur. Can. 5. Caus. 2. Qu. 1. Diligenter quaerendum est primo, si indicium ordinabilifer (factum) habitum, id est si alii accusatores, atque alii testes fuerint. — Deinde si sub iureiurando contra eum testimonium dictum est, si scriptis actum est; sed et de personis accusantium, ac lestificantium quaerendum , cuius vitae, cuius conditionis, cuius- ve opinionis,, aut ne inopes patrimonii sint, aut ne forte aliquas inimicitias habuissent, et utrum testimonium ex auditu dixerunt, et partibus praesentibus sententia recitata est. Can, 7. Caus. 2. Qu. 1. Quia sententia non a suo Judice dicta nihil firmitatis ebtinet. Ibidem. Quod autem dicitur a servis suis accusatus, sciendum est, quia audiri minime debuerunt. Ibidem. Quia se absente aliqui sint vilissimi testes exhibiti : hoc si verum est, nullius esse momenti lege noscendum est. Ibidem. Leges sanciunt, ut vilissimis testibus sine corporali discussione credi non debeat. Ibidem. Sententia, quae sine scripto dicta fuerit, ne nos men quidem sententiae habere meretur. Eodem Can, 7, Caus. 2. Qu. I, t £5 )