Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
Üt memoratae Ecclesiae visitator accedas, sic tamen , ut nihil de proventibus Clericorum, reditu, ornatu — a quoquam praesumi patia- ris. Can. 19. Dist. 61. Docendus est populus, non sequendus , nosque, si nesciunt, eos, quid liceat, quid ve non liceat, commonere, non his consensum praebere debemus. Can. 2. Dist. 62. Tantum, ut nullus invitis et non petentibus ordinetur, ne civitas Episcopum non optatum, aut contemnat, aut oderit. Can. 36. Dist. 63. Quoniam ultra tres menses vacare Ecclesiam, Sanctorum Patrum prohibent Sanctiones. Can. 35. Dist. 63. Extra conscientiam Metropolitani Episcopi nullus audeat ordinare Episcopum. Can. 5. Dist. 64. Illud generaliter est clarum: quod si quis praeter sententiam Metropolitani fuerit factus Episcopus, hunc Sancta Synodus definivit Episcopum esse non oportere. Can. 8. Dist 64. Episcopus non est ordinandus sine consilio, et praesentia Metropolitani Episcopi. Can. 3. Dist. 65. Ecclesiis semel consecratis, non iterum debet consecratio adhiberi, nisi aut igne exustae, aüt sangvinis effusione, aut qualicunque semine fuerint pollutae. Can. 3. Dist 68. Omnino autem in duabus aliquem titulari ftoit liceat, sed unusquisque in qua titulatus est, in ea tantum canonicus habeatur. Licet enim Episcopi dispositione unus diversis praeesse possit Ecclesiis, Canonicus tamen praebendarius, nisi unius Ecclesiae, in qua conscriptus est, essid non debet. Can. 2. Dist. 70. ( 17- ) 2