Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
( ) Non licere Clericum alienum ab aliquo suscipi sine literte Episcopi sui, neque apud se retinere. Can. 6. Dist. 71. Episcopus subiecto sibi sacerdoti, vel alii Clerico, nisi ab ipso postulatus, dimissorias non faciat, ne ovis quas« perdita, aut errans inveniatur. Can. i. Dist. 72. Ordinationes Episcoporum celebrandae scrutinium diligenter agant jejuniumque celebrent cum omnibus precibus Dominica die hora tertia orantes. Can. 1. Dist. 75 Ut non passim diebus omnibus Sacerdotalis, vel levitica ordinatio celebretur, sed post diem Sabbathi, eius noctis , quae lucescit in prima Sabbathi, exordia consecrandi eligantur, in quibus bis, qui consecrandi sunt, jejunis, et a jejunantibus sacra benedictio conferatur. Quod erit, si mane ipso Dominico die continuato jejunio Sabbathi celebretur. Can. 4. Dist. 75. Constituimus, ut quatuor tempora anni ab omnibus communi jejunio observentur, id est in mense Martio , hebdomada prima, in Junio secunda , in Septembri tertia, in Decembri quarta. Can 2. Dist. 76. Statuimus , ut jejunia quatuor temporum hoc ordine celebrentur: primum in initio Quadragesimae, secundum i« hebdomada Pentecostes; tertium in Septembri ; quartum in Decembri more solito fiat. Can. 4. Dist. 76. Quoniam sicut dictum est distare convenit inter personam divino cultui deditam , et delaicorum conversatione venientem. Can. 9. Dist. 77. Similiter etiam Presbyteri nihil sine praecepto, et consilio Episcopi agant. Can. 5. Dist. 80.