Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
Unde cunctis rectoribus utraque sunt tenenda, ut nec in disciplinae vigore benignitatem mansve- tudinis, nec rursum in mansvetudine districtionem deserant disciplinae. Can. 14. Dist. 45. Clericus, qui adulationibus, et proditionibus vacare deprehenditur, ab officio degradetur. Can. 3. Dist. 46. Accusatores fratrum Episcopus excommunicet, qui non probanda fratribus obiiciunt. Can. 4. Dist. 46 Clericus maledicens (maxime in Sacerdotibus) cogatur ad postulandam veniam , si noluerit, degradetur. Can. 5. Dist. 46. Clericum scurrilem , et verbis turpibus ioculato- rem ab officio retrahendum censemus. Can. 6. Dist. 46. Non licet foenerari ministris altaris vel usuras accipere. Can. 9. Dist. 16. Episcopus , aut Presbyter, aut Diaconus usuras a debitoribus exigens, aut desinat, aut certe deponatur. Can. 1. Dist. 47. Simpliciter autem fateor, non sum expertus peiores, quam qui in monasteriis ceciderunt. Can. 9. Dist. 47. Quod nos attinet conscientiae nostrae convenit frater, dare operam, ne quis culpa nostra de Ecclesia pereat. Can. 10. Dist. 47. Si Episcopus , Presbyter aut capitale crimen commiserit, aut chartam falsaverit, aut falsum testimonium dixerit, ab officii honore depositus , in monasterium detrudatur. Can. 7. Dist. 50, Contumaces Clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab Episcopo corrigantur, et si qui Ecclesiam frequentare, vel officium suum im( 44 )