Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
plere neglexerint, peregrina communio eis tribuatur, et cum eos poenitentia correxerit, dignitatem recipiant. Can. 21. Dist. 50. In iudicio tamen Episcopi dimittendum est, sive dignus sit (presbyter) sive indignus, in suo recipi, ut debeat gradu, quia muitoties hoc ipsum, quod de sacro sancto altario contaminatum est, in Episcopi potestate dimissum est. Can. 22. Dist. 50. Yerum in huiusmodi causis, ubi populorum strages iacet, detrahendum est aliquid severitati , ut maioribus malis sanandis char itas sincera subveniat. Can. 25. Dist. 50. Sacerdotes si in fornicationis laqueum ceciderint, et criminis manifestus, sive ostensus fuerit actus, Sacerdotis non possunt habere honorem secundum Canonicae institutionis auctoritatem. Can. 33. Dist. 50. Tamen quotidie peccantibus, nunquam per poenitentiam venia negetur. Can. 62. Dist. 50. Augustinus. Juvenibus etiam poenitentia non facile committenda est, propter aetatis fragilitatem. Can. 63. Dist. 50. Qui nondum ad triginta annos pervenerunt, Episcopi non sint; Episcopus autem ibi consecrandus est, ubi Metropolitanus elegerit. Can. 5. Dist. 5l. Is, qui ad Christianam Fidem converti desiderat, defensione vestra in libertatem modis omnibus vindicetur. Can. 15. Dist. 54. Si quilibet Judaeorum servus causa fidei confugerit, nullatenus patiamini eum praeiudicium sustinere, sed in libertatem modis omnibus defendatur. Can. 16. Dist. 54. ( Ä5 )