Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

tium aliquot versus Poétarum, suis vel scriptis indidisset, vel dictis. Can. 5. Dist. 37. Ideo prohibetur Christianis figmenta Poetarum legere, quia excitant ad incentiva libidinum. Can. 15. Dist. 37. Ille ignorans poterit excusari a poena, qui a quo disceret, non invenit. Can. 16. Dist. 37. Nulli Sacerdotum liceat Canones ignorare. Can. 4. Dist. 38. Nullus Episcopus propter opprobrium senectutis, vel nobilitatem generis, a parvulis, vel mini­mis eruditis, si quid forte est utilitatis, aut salutis, inquirere negligat. Can. 16. Dist. 38. Quid igitur locis, et temporibus, personisque conveniat, diligenter attendendum est, ne te­mere flagitia reprehendamus. Can. i. Dist. 41. Parsimoniam cum veste humili non reprobamus: sicut etiam ornatum praeter corporis diligentiam infucatum laudamus Dissolutos autem, et fra­ctos in vestibus incessus non recipimus. Can. 5. Dist. 41. Episcopus vilem supellectilem, et mensam, ac victum pauperem habeat. — Hospitium quo­que non longe ab Ecclesia habeat. Can. 7. Dist. 41. Clericus nec vestibus, nec calceamentis decorem quaerat. Can. 8. Dist. 41.* Non ergo aspere, quantum existimo, non duriter non modo imperioso ista tolluntur (comessatio- nes , et ebrietates) magis docendo, quam iu- bendo, magis monendo, quam minando. Sic enim agendum est cum multitudine peccantium; severitas autem excercenda in peccata paucorum. Can. I. Dist 44. ( »2 )

Next

/
Thumbnails
Contents