Hittudományi Folyóirat 19. (1908)
Dr. Adalbertus Breznay: Castigatio modernismi seu modernismus statera sanctuarii expensus
CASTIGATIO MODEimSMI SEU MODERN. STATERA SANCT. EXPENSUS. 449 13. Quoniam, ut patet, Card, de Lugo rei, de qua agitur, ultimas etiam rationes exhausisse videtur, ab ulteriori dis- putatione vel ideo etiam abstinendum esse censemus, quia hucusque disputata ad propositum nostrum, ut nimirum modernismi ceu infidelitatis immensa propemodum malitia pateat, apprime sufficiunt. Facere nihilominus non possumus, quin ex definitione et distinctionibus Card, de Lugo corollario- rum instar sequentia doctrinae capita statuamus. Et quidem : 1°. Qui ignorantia inculpabili caret fide, ille certe est in defectu fidei, ergo fidem non habens seu infidelis dici potest, sine tamen formali peccato infidelitatis.1 2°. Qui ignorantia culpabili caret fide, est etiam in defectu fidei, sed iam, ut patet, carentia seu infidelitate culpabili. Verum infidelitas istiusmodi hominis non est infidelitas stricte et proprie, ut eam Card, de Lugo definivit, quia cum istius infidelitatis errore culpabili, proveniente ex ignorantia culpabili, stare adhuc potest voluntas credendi alios articulos sufficienter propositos. 3°. Infidelitatis peccatum proprie et stricte is committit, qui, actum erroris contra fidem, fidei actuali ita ex obiecto oppositum exercet, ut quamdiu non retractat, non possit habere voluntatem credendi vero et proprio actu fidei divinae.2 definitionem eorum ab ea Card, de Lugo non differre nisi verbis, et definitione Card, de Lugo breviorem quidem, sed non clariorem esse. 1 De hae infidelitatis specie est concepta propositio Bajana a s. Pio V. et Greg. XIII. condemnata n. 68. : Infidelitas pure negativa in his, quibus Christus non est praedicatus, peccatum est. Ceterum de hac propositione observat Joa. Martinez de Ripalda (De ente supernaturali, ed. nov. Paris, 1870. T. 3. p, 22. a. n. 95.) illam non haberi in libris Baji. 2 Haec a nobis proposita et quidem respectu rationis peccati trifariam patens infidelitatis distinctio videtur non esse eadem ac auctorum v. g. P. Marci M. Struggl Ord. Sérv. M. (Tyrocinium Confessariorum seu Theol. Mor. Lincii et Crembsii, 1751. Tract 4. q. 2. a. 2. n. 7.) et aliorum divisio recepta, infidelitatem in negativam, privativam et positivam distingvens. De hac divisione ceteroquin multum inter theologus disputatum fuit. V. g. P. Aegid. de Coningk, quem doctsmus H. Hurter (Nomenclator ed. 1. T. I. p. 361. n. 293.) in disputando succinctum, dilucidum et accuratum esse dicit, — Hittudományi Folyóirat. 1908. 29 Infidelitas improprie. Infidelitatis peccatum Jatiori sensu. Infidelitatis peccatum proprie et stricte.