Hittudományi Folyóirat 19. (1908)
Dr. Adalbertus Breznay: Castigatio modernismi seu modernismus statera sanctuarii expensus
450 DR. ADALBERTUS BREZNAY. Quid haeresis? S. August, sententia. De haeresi. 14. Difficillima est, imo S. Augustino impossibilis visa fuit definitio haereseos. Sanctus Ecclesiae Doctor namque in libro »De haeresibus ad Quodvultdeum« ingenue fatetur r »Quid faciat haereticum, regulari quadam definitione coni- prehendi aut omnino non ,potest, aut difficillime potest : quod in processu huius operis declarabitur, si Deus rexerit, atque ad id, quod intendo, perduxerit disputationem meam. Quid autem prosit ipsa inquisitio, etiam si non potuerimus com- prehendere quomodo sit definiendus haereticus, suo loco viden- dum atque dicendum est«.1 ut Card, de Lugo 1. c. n. 3. refert, adductam distinctionem in nega- tivam et positivam »male usurpare voces« autumavit. Iudicio enim illius, infidelitas etiam quae sit sine peccato, non est mere negativa, sed privativa, et ideo eam sub ratione propriae infidelitatis contineri asseverat, quia in ea etiam obtinet carentia actus et habitus fidei. Ad hoc commentum P. de Coninck more suo Card, de Lugo acute sic redarguit : »Sed certe nec ipse utitur bene vocabulis ; nam carentia fidei inculpabilis non est proprie infidelitas, nam sicut sub nomine iniustitiae, vel inobedientiae, non intelligitur mera, et inculpabilis carentia iustitiae, vel obedientiae, sed peccaminosa ; ita nomine propriae infidelitatis non intelligitur inculpabilis carentia fidei, sed culpabilis. Ko autem modo, quo carentia illa inculpabilis fidei apellari potest infidelitas, melius dicetur negativa, quam privativa, quia non est carentia fidei (in debito proximo) debitae inesse subiecto, cum homo nec debeat, nec possit in eo ignorantiae statu fidem habere.« (L. c. n. 3.) Ceterum, de hac controversia inter de Coninck et Card. de Lugo, inspecto accuratius textu Conincki, observare debemus, Coninckum expressis verbis non dixisse, auctores qui negativam infidelitatem defendunt, »male usurpare voces«. Ille simpliter dixit : »nulla datur infidelitas negativa«. (Cf. eius opus : De moralitate, natura et effectibus actuum supernaturalium in genere, et fide, spe et charitate speciatim 11. 4. Antwerp. 1623. p. 322. disp. 18. dub. 1. n. 2.) Quoniam tamen assertione sua citata Coninckus implicite vocabuli »negativa« usum reprobat, iure quoad rem a Card, de Lugo erroris convictus est. Verum enimvero, quis unquam non erravit, aut quis unquam minus recte locutus non est ? Non obstante igitur hac titubatione valere censemus doctsmi P. H. Hurter de Conincko testimonium. נ Opp. ed. cit. T. 9. coi. 3. — Ad ista verba sancti Doctoris hipponensis Fr. Suarez scite: »Et in fine, inquit, libri id omisit, et alibi tractandum remittit ; numquam vero ex professo illud implevit.«