Hittudományi Folyóirat 19. (1908)

Dr. Adalbertus Breznay: Castigatio modernismi seu modernismus statera sanctuarii expensus

Voluntas aion adhibendi diligentiam. :Propria ratio infidelitatis. est, quia voluntas illa (sc. ignorantiae), licet peccaminosa, non est tamen nolitio credendi contra fidem sufficienter propositam, sed solum voluntas non adhibendi diligentiam debitam, ut sufficienter proponatur. Quare cum illa voluntate potest stare fides articuli sufficienter propositi ; cum duplex illa voluntas non opponatur ex parte obiecti voliti: et ideo Suarez disp. 15. sect. 1. n. 8. fatetur, hanc non esse infideli- tatem, quia non opponitur directe fidei, sed praeparationi ad fidem. Similiter, neque esset infidelitas propria — negatio externa fidei, sine negatione interna, aut perversio etiam aliorum, et inductio in falsam sectam, sine dissensu interno contra fidem : quia haec omnia, licet sint peccata gravissima contra fidem, non opponuntur ex parte obiecti cum actu fidei interno. Quando autem datur dissensus internus contra fidem peccaminosus, tunc datur vera et propria infidelitas, sive dissensus ille sit contra Dei venerationem, sive contra revelationem, sive contra articulum revelatum : cum volun- täte enim hac negandi, vel de iis dubitandi, nisi retractetur, non potest stare voluntas credendi actu perfecto fidei, ut late explicuimus disp. praecedenti sect. ult.« 1 1 Ibid. η. 5. ad fin. Quod ad definitionem infidelitatis adtinet, Salmanticensium sententia certe etiam commemorationem meretur. Illi vero in suo Cursu Theologico Sum. Theol. Ang. Doctoris D. Thomae complectente, ed. Paris, 1879. In tract. 17., De fide disp. 9. dub. 1. §. 1. n. 2. Tom. 11. p. 408 b. haec habent : »Hanc partem non aptius absolvere possumus, quam proponendo diffinitionem peccati infide- litatis. Licet autem apud D. Thomam sub expressa forma non in- veniatur, potest tamen ex doctrina, quam tradit in hac quaest. 10. a. 1. in corp. et ad 3., et a. 3. ad 2. sic formari: Infidelitatis peccatum est voluntarius error resistens fidei cum pertinacia. Per primam par- ticulam, error, convenit peccatum infidelitatis cum aliis erroribus, qui non sunt peccatum infidelitatis, a quibus per subsequentes par- ticulas distingvitur. Per ly, fidei, differt ab eis, qui non attingunt fidei materiam. Per ly, voluntarium, distingvitur ab infidelitate negativa, quae nec directe, nec indirecte est voluntaria. Per posteriores vero particulas, resistens cum pertinacia, differt a quibusdam peccatis, quae licet sint contra fidem, non pertingunt ad propriam et for- malem rationem infidelitatis. Unde apparet bonitas praedictae dif- finitionis ; explicat enim diffiniti naturam per eius genus, et diffo- rentiam.« Sic Salmanticenses. Penitius vero rem investiganti patet 448 DR. ADALBERTUS BREZNAY.

Next

/
Thumbnails
Contents