Hittudományi Folyóirat 19. (1908)
Dr. Adalbertus Breznay: Castigatio modernismi seu modernismus statera sanctuarii expensus
CASTIGATIO MODERNISMI SEU MODERN. STATERA SANCT. EXPENSUS. 441 S. Pontifex Pius X. monet, »securim non ad ramos surculosqui ponunt, sed ad radicem ipsam, fidem nimirum fideique fibras altissimas«.1 Quotquot igitur nomen a Christo gloriosun acceperunt et filiorum Dei dignitate in genere humano excel lunt, praecipue vero qui magistri, patres et duces sunt sacra mento ordinis inter christianos consecrati, sacerdotes dico his turbulentibus diebus, dicto et exemplo S. Augustin obtemperando, peculiari cura et diligentia invigilare e1 insudare debent, ne virus modernismi ulterius repat, imo 11 mentes, quas error iste corrupit, ad sanam orthodoxamque Christianam seu, quod idem est, catholicam 1 2 cogitandi e1 vivendi rationem revertantur. En rationum momenta, cur de modernismo istam dis ceptationem instituere, et simul en rationem, cur eam prae primis de rationibus moralibus modernismi, ergo η &txuig, ei quidem ut vestigia S. Thomae Aquinatis premamus, prae valenter theoretico-practica methodo adornare hic et nunc oportunum visum nobis fuerit.3 Cur latiné ? 7. Quod denique ad latinam lingvam adtinet, qua ir hac dissertatione utimur, de hac re, certe, inter catholico! longa argumentatione opus non est. Nobis sufficere videtui unum, grande, solemne argumentum, quam per se decisivun non immerito existimamus. Est vero sequens. Lingva latina — lingva est sanctae matris ecclesiae catholicae romanae, qua« 1 Cf. Litt, encycl. ADioec. Strig. 1907. XIV. p. 156. 2 Non est enim vere Christianum, nisi quod est catholicum sed nee vere catholicum potest esse, quod non est Christianum Cf. L’église ou le christianisme vivant, par J. Fontaine S. J. Paris 1900. passim. s Dogmaticum commentarium adversus modernistarum errores edidit hungarice vir clariss., in scient. Universitate Budapestinens: Theol. Dogm. prof. dr. Joannes Dudek, sub titulo : A modernizmus és a katholicizmus. Budapest, 1908. Est hoc opus commentarius perpetuus in »Syllabum novum« amplior et copiosior. Opus omni laude dignum. j De modernismo■ ethice. , Lingva latina lingva Eccliae.