Hittudományi Folyóirat 19. (1908)
Dr. Adalbertus Breznay: Castigatio modernismi seu modernismus statera sanctuarii expensus
■ΗΜΒ···|·| CASTIGATIO MODERNISMI SEU MODERNISMUS STATERA SANCTUARII EXPENSUS. 1 ' Ingressio. 1. Roganti viro illustrissimo, huius scripti periodici moderatori, ut calamo perstringerem aliquid, quod vertente anno quinquagesimo sacerdotii Sanctissimo Domino Nostro in tesseram filialis obsequii cum aliis eundem in finem exaratis sodalium ex Hungária elucubrationibus summa cum reverentia exhiberi possit, libentissimo animo sum obsecutus. Et hoc equidem isto animo feci ideo, tum ut officia amicitiae, quae a rogante viro multorum annorum decursu sum expertus, aliquo gratae recordationis compendio re- penderem, tum vero et vel maxime ideo, ut exhibendae in Sanctissimum Patrem, Hungáriáé singulari ratione benevolum, summae venerationis occasionem non cogitatione aliqua levi et quasi in transcursu, sed opere etiam aliquantulum laborioso et difficiliore quam proxime amplecterer et pro viribus exornarem. 2. Cur autem de modernismo tractationem suscipere eamque in hoc hungarico scripto periodico cur latina lingva instituere placuerit, breviter hic, ni fallor, in limine seu praevie est etiam aperiendum. 1 Rationes proximae scribendi. Cur de modernismo ? 1 Ex opere, quod ab auctore paratur, specimen.