Hittudományi Folyóirat 19. (1908)
Dr. Adalbertus Breznay: Castigatio modernismi seu modernismus statera sanctuarii expensus
438 DR. ADALBERTUS BREZNAY. Pelagianismi et modernismi par ratio. In qua re similes ? Roma locuta. 3. Celeberrimo et solemni illo S. Augustini dicto : Roma, in caussa pelagianorum, »rescripta venerunt. Caussa finita est: utinam aliquando finiatur error«,1 nemo non videt, tres diversas sed intime copulatas res contineri : indicium scilicet facti, Romam sententiam tulisse ; iudicium deinde iuris, caussam sententia Apostolicae Sedis finitam esse ; ardentissimum denique votum ac desiderium, ut Roma locuta, aliquando error, cuius caussa de iure iam finita sit, tandem de facto etiam finiretur. Nos, — ego nimirum qui haec scripsi, et vos qui nunc eadem legitis, — nos in caussa a S. Augustino 1. c. per- tractata perquam simili, nempe modernismi, eadem iudicia idemque desiderium et votum repetere possumus et debemus. Posse vero et debere nos in hac re vestigiis S. Augustini insistere, tum suapte natura iam patet, tum universus prope tenor huius dissertationis docebit. Restat igitur nunc solum, ut paucis ostendamus, caussam modernismi caussae pelagia- norum perquam similem esse. 4. Agebatur, ut notum est, tempore, quo S. Ecclesiae Doctor Hipponensis citatum sermonem ad populum dixit, de pelagianismo, totum ordinem supernaturalem gratiae sub- vertente, et quidem 2 eo, quod pelagiani naturam humanam 1 Serm. CXXXI. 10. Opp. ed. Mediol. 1844. T. VI. P. I. coi. 667. 2 S. Augustinus, sermone citato, pelagianos in simili totali oppositione ad religionem Christianam versari ait, ac fuerunt et sunt iudaei. Utrique enim suam ab invicem diversam sententiam prin- cipalem, iudaei de »lege«, pelagiani de »natura«, secuti, prorsus, ut S. Pauli verbis (II. Cor. 1, 7.) utamur, evacuarunt crucem Christi, idest gratia ab illis insolenter repudiata, utrique, et iudaei et pelagiani, licet »zelum Dei habuerint«, e regno Dei, tota sua fidei professione perversa, penitus exciderunt. Argumentatio S. Augustini in utramque — et iudaeorum et pelagianorum — partem decisiva est et memoria sempiterna digna : »Si per Legem, inquit, iustitia : ergo Christus gratis mortuus est. Quod ait Apostolus de Lege, hoc nos istis (pela- gianis) dicimus de natura. Si per naturam iustitia : ergo Christus gratis mortuus est.« L. c. coi. 666. Quis »zelum Dei« iudaeorum et pelagianorum audiens, de fucata non cogitet pietate modernistarum, atheismum scientiae et historiae alte depraedicantium ?