Hittudományi Folyóirat 19. (1908)

Pápai rendelet a szentirati bizottságról

VEGYESEK. 131 ipso facto plecti Capite Docentes Constitutionis Apostolimé Sedis irrogata, quae prima est in excommunicationibus latae sententiae Romano Pontifici simpliciter reservatis. Haec autem excommunicatio salvis poenis est intelligenda, in quas, qui contra memorata documenta quidpiam commiserint, possint, uti propagatores defensoresque haeresum, incur- rere, si quando eorum propositiones, opiniones doctrinae ve haereticae sint, quod quidem de utriusque illius documenti adversariis plus semel usuvenit, tum vero maxime quum modernistarum errores, id est omnium haereseon collectum, propugnant. His constitutis, Ordinariis dioecesum et Moderatoribus Religiosarum Consociationum denuo vehementerque com- mendamus, velint pervigiles in magistros esse, Seminariorum in primis ; repertosque erroribus modernistarum imbutos, novarum nocentiumque rerum studiosos, aut minus ad praescripta Sedis Apostolicae, utcumque edita, dociles, magisterio prorsus interdicant; a sacris item ordinibus adolescentes excludant, qui vel minimum dubitationis inii- ciánt doctrinas se consectari damnatas novitatesque male- ficas. Simul hortamur, observare studiose ne cessent libros aliaque scripta, nimium quidem percrebrescentia, quae opi- niones proclivitatesque gerant tales, ut improbatis per Encyclicas Litteras Decretumque supra dicta consentiant : ea summovenda curent ex officinis librariis catholicis mul- toque magis e studiosae iuventutis Cleri que manibus. Id si sollerter accuraverint, verae etiam solidaeque faverint institutioni mentium, in qua maxime debet sacrorum Prae- suium sollicitudo versari. Haec Nos universa rata et firma consistere auctoritate Nostra volumus et iubemus, contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Novembris a. MDCCCCVII, Pontificatus Nostri quinto. PIVS PP. X. 9'

Next

/
Thumbnails
Contents