Hittudományi Folyóirat 18. (1907)

Rendelet egyes divatos tévedésekről

602 VEGYESEK. 28. lesus, quum ministerium suum exercebat, non in eum finem loquebatur ut doceret se esse Messiam, neque eius miracula eo spectabant ut id demonstraret. 29. Concedere licet Christum quem exhibet historia, multo inferiorem esse Christo qui est obiectum fidei. 30. In omnibus textibus evangelicis nomen Filius Dei aequivalet tantum nomini Messias, minime vero significat Christum esse verum et naturalem Dei Filium. 31. Doctrina de Christo quam tradunt Paulus, Ioannes et Concilia Nicaenum, Ephesinum, Chalcedonense, non est ea quam lesus docuit, sed quam de Iesu concepit conscientia christiana. 32. Conciliari nequit sensus naturalis textuum evan- gelicorum cum eo quod nostri theologi docent de conscientia et scientia infallibili Iesu Christi. 33. Evidens est cuique qui praeconceptis non ducitur opinionibus, Iesum aut errorem de proximo messianico adventu fuisse professum, aut maiorem partem ipsius doctri- nae in Evangeliis Synopticis contentae authenticitate carere. 34. Criticus nequit asserere Christo scientiam nullo circumscriptam limite nisi facta hypothesi, quae historice haud concipi potest quaeque sensui morali repugnat, nempe Christum uti hominem habuisse scientiam Dei et nihilominus noluisse notitiam tot rerum communicare cum discipulis ac posteritate. 35. Christus non semper habuit conscientiam suae dignitatis messianicae. 36. Resurrectio Salvatoris non est proprie factum ordi- nis historici, sed factum ordinis mere supernaturalis, nec demonstratum nec demonstrabile, quod conscientia chri- stiana sensim ex aliis derivavit. 37. Fides in resurrectionem Christi ab initio fuit non tam de facto ipso resurrectionis, quam de vita Christi immor- tali apud Deum. 38. Doctrina de morte piaculari Christi non est evange- lica, sed tantum paulina.

Next

/
Thumbnails
Contents