Hittudományi Folyóirat 18. (1907)
Rendelet egyes divatos tévedésekről
VEGYESEK. 603 39. Opiniones de origine sacramentorum quibus Patres Tridentini imbuti erant quaeque in eorum canones dogma- ticos procul dubio influxum habuerunt, longe distant ab iis quae nunc penes historicos rei Christianae indagatores merito obtinent. 40. Sacramenta ortum habuerunt ex eo quod Apostoli eorumque successores ideam aliquam et intentionem Christi, suadentibus et moventibus circumstantiis et eventibus, interpretati sunt. 41. Sacramenta eo tantum spectant ut in mentem hominis revocent praesentiam Creatoris semper beneficam. 42. Communitas Christiana necessitatem baptismi indu- xit, adoptans illum tamquam ritum necessarium, ei que professionis Christianae obligationes adnectens. 43. Usus conferendi baptismum infantibus evolutio fuit disciplinaris, quae una ex causis extitit ut sacramentum resolveretur in duo, in baptismum scilicet et poenitentiam. 44. Nihil probat ritum sacramenti confirmationis usur- patum fuisse ab Apostolis : formalis autem distinctio duo- rum sacramentorum, baptismi scilicet et confirmationis, haud spectat ad historiam christianismi primitivi. 45. Non omnia, quae narrat Paulus de institutione Eucharistiae (1 Cor. 11, 23—25), historice sunt sumenda. 46. Non adfuit in primitiva Ecclesia conceptus de christiano peccatore auctoritate Ecclesiae reconciliato, sed Ecclesia nonnisi admodum lente huiusmodi conceptui assuevit. Imo etiam postquam poenitentia tanquam Ecclesiae institu- tio agnita fuit, non appellabatur sacramenti nomine, eo quod haberetur sacramenti nomine, eo quod haberetur uti sacra- mentum probrosum. 47. Verba Domini : Accipite Spiritum Sanctum ; quo- rum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt (Io. 20, 22 et 23), minime referuntur ad sacra- mentum poenitentiae, quidquid Patribus Tridentinis asse- rere placuit. 48. Iacobus in sua epistola (V, 14 et 15) non intendit promulgare aliquod sacramentum Christi, sed commendare 40*