Hittudományi Folyóirat 18. (1907)
Rendelet egyes divatos tévedésekről
VEGYESEK. 601 16. Narrationes Ioannis non sunt proprie historia, sed mystica Evangelii contemplatio ; sermones, in eius evangelio contenti, sunt meditationes theologicae circa mysterium salutis historica veritate destitutae. 17. Quartum Evangelium miracula exaggeravit non tantum ut extraordinaria magis apparerent, sed etiam ut aptiora fierent ad significandum opus et gloriam Verbi In- carnati. 18. Ioannes sibi vindicat quidem rationem testis de Christo ; re tamen vera non est nisi eximius testis vitae chris.tianae, seu vitae Christi in Ecclesia, exeunte primo saeculo. 19. Heterodoxi exegetae fidelius expresserunt sensum verum Scripturarum quam exegetae catholici. 20. Revelatio nihil aliud esse potuit quam acquisita ab homine suae ad Deum relationis conscientia. 21. Revelatio, obiectum fidei catholicae constituens, non fuit cum Apostolis completa. 22. Dogmata quae Ecclesia perhibet tamquam reve- lata, non sunt veritates e coelo delapsae, sed sunt interpre- tatio quaedam factorum religiosorum quam humana mens laborioso conatu sibi comparavit. 23. Existere potest et reipsa existit oppositio inter facta quae in Sacra Scriptura narrantur eisque innixa Eccle- siae dogmata ; ita ut criticus tamquam falsa reiicere possit facta quae Ecclesia tamquam certissima credit. 24. Reprobandus non est exegeta qui praemissas adstruit, ex quibus sequitur dogmata historice falsa aut dubia esse, dummodo dogmata ipsa directe non neget. 25. Assensus fidei ultimo innititur in congerie proba- bilitatum. 26. Dogmata fidei retinenda sunt tantummodo iuxta sensum practicum, id est tanquam norma praeceptiva agendi, non vero tanquam norma credendi. 27. Divinitas Iesu Christi ex Evangeliis non probatur ; sed est dogma quod conscientia Christiana e notione Messiae deduxit. , , Hittudományi Folyóirat. 1907. 40