Hittudományi Folyóirat 18. (1907)

Rendelet egyes divatos tévedésekről

600 VEGYESEK. 5. Quum in deposito fidei veritates tantum revelatae contineantur, nullo sub respectu ad Ecclesiam pertinet iudicium ferre de assertionibus disciplinarum humanarum. 6. In definiendis veritatibus ita collaborant discens et docens Ecclesia, ut docenti Ecclesiae nihil supersit nisi communes discentis opinationes sancire. 7. Ecclesia, cum proscribit errores, nequit a fidelibus exigere ullum internum assensum, quo iudicia a se edita complectantur. 8. Ab omni culpa immunes existimandi sunt qui reprobationes a Sacra Congregatione Indicis aliisve Sacris Romanis Congregationibus latas nihili pendunt. 9. Nimiam simplicitatem aut ignorantiam prae se ferunt qui Deum credunt vere esse Scripturae Sacrae au- ctorem. 10. Inspiratio librorum Veteris Testamenti in eo constitit quod scriptores israelitae religiosas doctrinas sub peculiari quodam aspectu, gentibus parum noto aut ignoto, tradiderunt. 11. Inspiratio divina non ita ad totam Scripturam Sacram extenditur, ut omnes et singulas eius partes ab omni errore praemuniat. 12. Exegeta, si velit utiliter studiis biblicis incumbere, in primis quamlibet praeconceptam opinionem de super- naturali origine Scripturae Sacrae seponere debet, eamque non aliter interpretari quam cetera documenta mere humana. 13. Parabolas evangelicas ipsimet Evangélistáé ac christiani secundae et tertiae generationis artificiose digesse- runt, atque ita rationem dederunt exigui fructus praedica- tionis Christi apud iudaeos. 14. In pluribus narrationibus non tam quae vera sunt Evangélistáé retulerunt, quam quae lectoribus, etsi falsa, censuerunt magis proficua. 15. Evangelia usque ad definitum constitutumque cano- nem continuis additionibus et correctionibus aucta fue- runt; in ipsis proinde doctrinae Christi non remansit nisi tenue et incertum vestigium.

Next

/
Thumbnails
Contents