Hittudományi Folyóirat 17. (1906)
Tower Vilmos: Reformeszmék a kisszemináriumi papnevelést illetőleg
384 VEGYESEK. — quaeritur : an ad satisfaciendum praecepto missae requi- ratur etiam attentio interna. Adest duplex sententia. Prima negat, quia ecclesia actus internos non prae- cipit ; itaque sufficit assistere attentione externa morali, ita ut possimus testari, quae fiunt. Ita Lugo et Conincliius, Dicastillus, Pellizarius, Henriquez, Sylvius, Medina, Hurta- dús S. J. et alii multi, et probabilem vocant Laymannus S. J., Lessius S. J., Mazotta S. J., Zacharia S. J. ac Sporer (ord. s. Francisci) etc. Secunda tamen sententia communior et probabilior, quam tenent s. Thomas, Elbel, Sporer etc. affirmat, requiri attentionem internam. — Attentio autem sufficiens (sc. in- terna) ad missam duplex est: 1. ad verba et actiones cele- brantis, animo colendi Deum; 2. ad mysteria vel ad Deum, scilicet ad contemplanda ejus attributa, amorem etc. modo attendatur ad principaliores partes missae et praecipue ad consecrationem et sumptionem; at post factum, bene advertit Elbel (ord. fratrium min.) cum Tamburini S. J. et Sporer, quod nemo anxius esse debet ob scrupulum hujus attentionis non praestitae, quia sufficit habuisse intentionem generalem colendi Deum. Caeterum primam sententiam, quam Croix 1. 4. n. 1341. vocat spectata ratione probabilem, et 1. 3. p. 1. n. 658. vocat communem, negari non potest, esse satis probabilem (juxta dicenda de hor. canon, lib. 4. n. 177). Et a fortiore, quoad missam audiendam, cui sufficit praestare assisten- tiam moralem, ut dicunt Auctores citati cum Renzi, quin expresse requiratur oratio. Saltem dico stante auctoritate tot, tantorumque doctorum, hanc sententiam tuentium, sat dubia videtur ecclesiae lex ab Auctoribus contrariis supposita, quae etiam ad attentionem internam ac ad oratio- nem audientes obliget, cum plures graves Doctores, ut Lessius 1 Suarez, Medina etc., doceant ad missam audiendam non esse opus orare, sed tantum intendere:, Deum colere.« 1 »Inter maxima deeora S. J. numerandus est, et ipsum laudare vix sufficimus.«