Hittudományi Folyóirat 15. (1904)

Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum

A ־VISITATIO LIMINUM. 745 Achidiaconi clerus curatus pluries per annum ea pertractat quae ad muneris pastoralis adaequatius implementum perti- nent. Id deinceps ut statis temporibus ex ordine et ino- misse fiat, ac de omnibus ad Praelatum referatur, in novis- sima Synodo nationali statutum fuit. Omnes Archidioecesis huius sacerdotes et clerici vitam componunt ad normam ecclesiasticae disciplinae, bonoque iis quos ad vitam aeternam ducere debent, praeeunt exem- pio, paucis debilibus et claudis exceptis, qui ad sectanda Principis Pastorum vestigia paternae correctionis remediis incitantur, et si nihil sapiant, ad monasteria vel domos deficientium, ne scandalo sint, recluduntur. §. IV. De Clero Regulari. Clerus Regularis paucas admodum parochias, idque vel in ipso Conventu in Parochiam olim erecto, v.el extra septa Monasterii per duos tresve Curatos administrat, qua- rum administratores quemadmodum plene a iurisdictione Archiepiscopi pendent, ita nisi dignos altaris ministros et pastores idoneos se exhibeant ab officio remoti, in mona- steria detruduntur, atque in eorum locum alii digniores substituuntur, huiusmodi tamen potestatis exercendae nulla mihi hactenus porrecta fuit occasio, siquidem occasione Visitationis canonicae diligenter in mores tam eorum qui curae animarum admoti sunt, quam aliorum in monasterio degentium inquirendo, nullum graviorem reatum qui bacu- lum pastoralem poposcisset, deprehenderim. Caeterum non tantum occasione Canonicae Visitationis, qua omnia religiosa domicilia perlustravi, sed extra hanc etiam, non modo nullum iurisdictioni meae dioecesanae a Regularibus datum fuit, offendiculum, sed summa ab omnibus semper exhibita fuit reverentia, observantia et obedientia. §. V. De Monialibus. Sacrae Virgines Deo dicatae, quae ut supra attactum est, partim instituendis atque rite educandis nobilioribus puel- lis, partim curandis sexus sui infirmis se devoverunt, con­48 Hittudományi Folyóirat. 1904.

Next

/
Thumbnails
Contents