Hittudományi Folyóirat 15. (1904)

Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum

746 DK. HUSZÁR ELEMÉR. stitutiones suas non minus ac clausuram, inviolate custo- diunt, demptis tamen quoad hanc Anglicanis sic dictis Virginibus, quae cum vota simplicia dumtaxat emittant, liberamque habeant in saeculum regrediendi facultatem, religiosa clausura non tenentur, eo tamen non obstante muneri suo pubem sexus sequoris instituendi sic satisfa- ciunt, ut caeteris hoc in genere palmam praecipiunt. Non facile in Religiosa haec Monialium domicilia quis abusus irrepit, et si aliquando eveniat, authoritate dioece- sana a qua sola nullis utpote Praelatis Regularibus sub- iecta pendent, compescitur. — Habent omnes cuiuscumque generis moniales praeter Ordinarium suum etiam extra- ordinarium Oonfessarium erga quem fiduciam maiorem ipsae produnt, utrumque per Archiepiscopum vel eius Vicarium Generalem approbatum, et necessariis facultatibus instrue- tum quorum opera pro arbitrio utantur. Habent etiam singuli Monialium conventus suum curatorem ab Archiepiscopo propositum, ac per Oaesareo- Regiam Maiestatem confirmatum, cuius est sollicite sub onere responsionis carere ne quid conventus in temporali- bus detrimenti patiatur, cuius adminiculo reditus quoque monasteriorum potissimum in censibus fundatorum capita- lium subsistentes rite administrantur erga reddendas medio iurisdictionis dioecesanae, supremo dirigenti decasterio quotannis rationes. §. VI. De Seminariis Cleri Iunioris. Ex iis quae ad Caput I dicta sunt, satis elucescit, in variis Archidioecesis huius Strigoniensis Cleri iunioris Semi- nariis 182 alumnos hac vice gratuito adeoque citra ullam taxam dependendam ali, vestiri, omnibus necessariis provi- deri ut in hoc sacrae militiae tyrocinio exculti, constituant olim aciem castrorum ordinatam, ad .debellanda errorum vitiorumque monstra et sanctissimam Religionis arcem adversus scelestissimorum hominum impetus magis magisque muniendam. — Hi omnes in disciplina ecclesiastica caere- moniis, cantu non secus ac in philosophicis studiis puta

Next

/
Thumbnails
Contents