Hittudományi Folyóirat 15. (1904)
Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum
m 712 DB. HUSZÁR EDEMÉR. indulgere Sua Sanctitas velit. Et quod maxime requiritur authoritatem Ecclesiasticorum et praesertim Archpi Stri- goniensis Sanctitas Sua paterne protegere ac tueri dignetur. Sic fiet ut brevi magnos in hoc Regno Religionis profectus Sanctitas Sua videat; atque adeo de universo Regno Ungariae ad Catholicam Religionem regiminis sui tempore, converso, gratulari, Deoque immensas gratias reddere possit aeterno. Die 26 Novembris 1650. S. Congr. censuit dandas esse litteras Visitat, sacrorum liminum in forma pro XVI quadriennio, que contineant etiam responsiones datas ad proposita prout latius in Regesto litterarum continetur. Rme Dne. — Suffraganeus Ampl. Tuae Procurator ab ea ad visitanda Sacra Beatorum Apostolorum limina specia- liter ablegatus, ex speciali gratia Ssmi Dni Nostri admissus, id munus pro 16-0 quadriennio reverenter explevit, et statum Strigoniensis Ecclesiae retulit Emis Patribus S. Congnis, qui non probarunt ut parochiarum cura per alios quam per sacerdotes exerceatur, et pro remedio penuriae eorum, qua Regnum istud laborare asseritur, ad S. Congnem de propa- ganda fide remiserunt. Laudarunt Ampl. Tuae studium et pios labores pro conversione hereticorum et Schismaticorum ad Catholicam fidem inceptos, nec non pro bonorum eccle- siasticorum ab eis occupatorum recuperatione, quod quidem sicuti Apostolicam Sedem quam nuper tamquam Matrem et Magistram venerata est, inter tot narratas calamitates et Catholicae fidei excidia, mirum in modum exhileravit, ita auctoritate Ssmi Dni Nostri et eiusdem S. Congregationis adminiculo necessaria et opportuna media suppeditabatur, ut tam egregium opus sub tanto Antistite salubriter per- ficiatur, et cum eodem Ssmi potissimum agetur ut pro iurisdictione spirituali istius ecclesiae, pro causis decimarum, pro Seminariorum et Collegiorum erectione et aliis eiusdem ecclesiae indigentiis, iniunctis cum Caesare studiis, supremam manum adiutricem Apostolicae Sedis extendat, dum interim Amplitudinem Tuam prosperis rerum successibus frui in Domino vehementer optamus. Romae die 26 Novembris 1650 Strigonien. Rmo Archiepiscopo.