Hittudományi Folyóirat 15. (1904)
Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum
A VISITATIO LIMINUM. 707 rint: ita ut nihil amplius supersit nisi capitales quaedam sententiae, quas ferre Seculares in Ecclesiasticis non possint. Octavo: Sed et ipsas sententias capitales urgent Secu- lares, quod ipsi ferre contra Ecclesiasticos, etiam Episcopos possint ante degradationem; quod plurimum derogat autho- ritati Suae quoque Sanctitatis. Nos vero Ecclesiastici resisti- mus quantum possumus et dicimus prius Ecclesiasticos, a competentibus Ecclesiasticis Judicibus condemnandos et degra- dandos, postea traditos Judici seculari eiusdem iudico subia- cere de vita puniendos. Nono: In universo hoc Regno decimae omnes ad Eccle- siasticis pertinent ex donatione S. Regis Stephani ac Legi- bus Regni, iam vero quantum inde ablatum sit Ecclesiasticis et ad Seculares delatum vel exinde apparet quod Archi• episcopus in scripto quodam super hac re condito, et Caesari in Comitiis anni 1649 exhibito luculenter ostendit, decimas huius Regni usque adeo non ab Ecclesiasticis sed a Secu- laribus hodie possideri, ut vix, decimam partem decimarum suarum teneant Ecclesiastici. Decimo: Ut enim taceamus illos qui ex privilegio vetustiori nullas in hoc Regno dant decimas; nulla sunt fere Comitia in quibus non aliquam constitutionem, in defalcationem decimarum status Seculares conficiat, iam extirpatitios agros, iam libertinos, iam fugitivos Nobiles eximendo; iam hos, iam illos immunes a decimarum solu- tione pronuntiando, ut plane iam depauperati et suis spoliati sint proventibus Ecclesiastici. Undecimo: Coguntur decimas, quas hucusque ex bene- placito et ad libitum pro illo anno saltem vendebant et vendebant secularibus, deinceps etiam contra voluntatem vendere, eodem et quidem levi pretio; ita ut emant triplo, quadruplo nonnunquam etiam decuplo plus emolumenti quam pretium sit quod deponunt. Duodecimo: Coguntur Ecclesiastici Praedicantibus hereticis, complures in Regno decimas vendere pro levissimo pretio ita ut nec vigesima pars solvatur, quas pactatas vocant; has si non venderent, Praedicantes multi non habe-