Hittudományi Folyóirat 15. (1904)
Dr. Huszár Elemér: A visitatio liminum
708 DR. HUSZÁR ELEMÉR. rent unde viverent, sed vel Catholici eorum loco substi- tuerentur, vel converterentur Praedicantes. Decimo tertio: Multi Domini Fundorum, non permit- tunt Ecclesiasticis in specie ut vocant idest in frumento et vino percipere suas decimas, sed eius loco certos cruci- feros solvunt vel rustici vel ipsi Domini, qui non consti- tuunt trigesimam partem decimarum. Decimo quarto: Aliquae decimae Ecclesiasticorum sunt secularibus venditae quae hodie quoque apud ipsos habentur, iure redemptibili ut sunt Sarosienses decimae. Tokaienses vero iure perpetuo sunt collatae, prout et aliae plures. 15°. Ecclesiastici coguntur per Statuta Regni ad con- tributiones: et quidem si proportio sive aequalitas cum Secularibus ratione bonorum observaretur, tolerabile esset; sed multo plus imponunt Ecclesiasticis quam secularibus. Imo laborant ut Archpus Strigoniensis totum Praesidium novae Arcis interteneat sumptibus propriis, quod est impos- sibile cum hoc extendatur ad florenos annuos triginta millia et ultra; Seculares autem nihil tale faciunt ne in aliqua quidem proportione. 16°. Coguntur Ecclesiastici pati ut in propriis ipsorum bonis Ecclesiasticis Templa et Parochias possideant heretici, Praedicantes, populusque ipse sit hereticus. 17°. Yi adempta sunt ipsis Templa complura in proxime praeteritis Comitiis et data hereticis cum proventibus cali- cibus, monstrantiis, non reclamantibus ipsis. 18°. Catholicis Parochis adempti sunt Proventus Stolae ut vocant, quae ab hereticis proveniebant; alii etiam pro- ventus agrorum, pratorum et similia. In quarum nihilominus compensationem qualemcumque, destinata sunt a Caesare sex millia florenorum annua. 19°. Bona Episcopatuum, Abbatiarum et aliarum Eccle- siarum sunt ab Austriacis Principibus Ungariae Regibus impignorata hereticis secularibus, atque etiam Catholicis gravi pecuniae summa. 20°. Statutum etiam est ne deinceps Possessiones, pagi et similia Ecclesiis applicari, vel pro Ecclesiis emi possint.