Hittudományi Folyóirat 11. (1900)

Dr. Kováts Sándor: A Tárkányi-féle magyar Szentírásról

HITTUDOMÁNYI MOZGALMAK, VEGYESEK. 231 3° verba reprehensionis. 1° causa et occasio reprehensionis non est levis, sed justa et utilis sc. periculum evangelicae veritatis . . . quia peribat evangelica veritas, si cogerentur gentes servare legalia . . . Veritas, maxime ubi periculum imminet, debet publice praedicari, nec licet fieri contrarium propter aliquorum scandalum. 2° Modus reprehensionis fuit conveniens, quia publicus et manifestus . . . quod intelli- gendum est de peccatis manifestis et non de occultis . . . 3° verba reprehensionis subdit: Si tu Judaeus cum sis, gentiliter vivis . . . cum scias et sentias discretionem ciborum nihil conferre ad salutem, quomodo cogis gentes, non quidem imperio, sed conversationis exemplo judaizare. Cogis, quia ut Leo papa dicit: Validiora sunt exempla, quam verba. In hoc ergo Paulus reprehendit Petrum. Sciendum est, quod occasione istorum verborum non parva controversia est orta inter Hieronymum et Augusti- num ... et in quattuor discordare videntur: 1° in tempore legalium ■ . . nam Hieronymus duo tempora distinguit . . . Augustinus vero distinguit tria tempora . . . Ratio autem est, quia si Judaei statim post conversionem fuissent pro- hibiti ab observantiis legalium, visum fuisset eos pari passu ambulari cum idololatris, qui statim ab idolorum cultura prohibebantur, i. e. etiam legalia non fuisse bona, sicut nec idololatriam. Et ideo instinctu Spiritus Sancti permissum est, ut legalia modico tempore adhuc observarentur ex inten- tione, quae dicta est, ut per hoc ostenderetur legalia tunc bona fuisse. Unde dicit August, quod per hoc ostendebatur, quod mater Synagoga cum honore deducenda ad tumulum erat, quum non statim post passionem legalia prohibita sunt. 2° discordant de observatione legalium quantum ad ipsos Apostolos a) Hieronymus enim dicit quod Apostoli nunquam secundum veritatem servabant legalia, sed simulaverunt se servare, ut vitarent scandalum fidelium ex circumcisione, sic Paulus Act. XXI. et XVI et XV. Et hoc faoientes non deludebant alios, quia faciebant hoc non quidem ex inten- tione legalia servandi, sed propter aliquas causas alias v. g. quiescebant in sabbato propter quietem . . . b) Augustinus

Next

/
Thumbnails
Contents