Hittudományi Folyóirat 11. (1900)
Dr. Kováts Sándor: A Tárkányi-féle magyar Szentírásról
230 HITTUDOMÁNYI MOZGALMAK, VEGYESEK. etiam ,publice essent Praelati a subditis arguendi, unde et Paulus, qui erat subditus Petro, 'propter imminens periculum scandali circa fidem, Petrum publice arguit et sicut Glossa August, (ordin.) dicit: Petrus exemplum majoribus praebuit, ut sicubi forte rectum tramitem reliquissent, non dedignentur etiam a posterioribus corripi. Ugyancsak aqu. se. Tamás in Commentar, epist. ad Galat, (cap. 2.) lectio 3 . . . restiti in faciem, i. e. manifeste... non in occulto, quasi detrahens et timens, sed publice et ut par ei (quo sensu par ei Y. Summa. 2a 2aa qu. 33. a. 6. ad 2״ra). — Objicies: . . post acceptam gratiam Spiritus S. nullo modo peccaverunt Apostoli. Respondeo: nullo modo mortaliter et hoc per confirmationem divinam . . . peccaverunt tamen venialiter et hoc fuit ex fragilitate humana . . . Ex praedictis ergo habemus exemplum, praelati quidem humilitatis, ut non dedignentur a minoribus et subditis corrigi; subditi vero exemplum zeli et christianae libertatis: ut non verantur praelatos corrigere, praesertim si crimen est publicum et in periculum multitudinis vergat. Circa illud, quod Petrum reprehensibilem esse dixit tria facit: 1° ostendit quid Petrus sentiebat, 2° quid faciebat et 3° quid inde sequebatur. 1° Petrus sentiebat legalia non esse servanda et hoc facto ostendebat, quia priusquam venirent quidem Judaei zelantes pro legalibus, edebat cum gentibus, et hoc ex instinctu Spiritus sancti Act. cap. 10 et 11, porro 2° quid autem faciebat, ostendit Paulus sqq. Cum autem venissent Judaei zelantes, subtrahebat se a gentibus conversis, et hoc quia erat timens illos Judaeos, non quidem timore mundano et humano, sed timore caritatis, ne sc. scandalizarentur. Sed tamen inordinate timebat, quia veritas nunquam dimittenda est propt. scandalum. 3° Quid autem exinde sequeretur, subdit, dicens: quod simulationi ejus con- senserunt ceteri Judaei Antiochiae, imo etiam Barnabas, qui cum Paulo erat doctor gentium et antea contrarium docue- rat et fecerat. In sequentibus de reprehensione Petri item tria facit 1° ponit causam reprehensionis 2° reprehendendi modum et