Hittudományi Folyóirat 11. (1900)
Dr. Kováts Sándor: A Tárkányi-féle magyar Szentírásról
HITTUDOMÁNYI MOZGALMAK, VEGYESEK. 229 autem legis cessabat tamquam impletus per Christi passionem, utpote a Deo in figuram Christi institutus. Ad 2um dicendum a) quod secundum Hieronymum Petrus simulatorie se a gentilibus subtrahebat, ut vitaret Judaeorum scandalum, quorum erat Apostolus, unde in hoc nullo modo peccavit, et Paulus eum similiter simulatorie reprehendit, ut vitaret scandalum gentilium quorum erat Apostolus, b) Sed Augustinus hoc improbat, quia Paulus in canonica scriptura, in qua nefas est credere aliquid falsum esse, dicit quod Petrus reprehensibilis erat, unde verum est, quod Petrus peccavit et Paulus vere eum et non simula- torié reprehendit. Non autem in hoc peccavit Petrus, quod ad tempus lagalia observabat, quia hoc sibi licebat, tamquam ex Judaeis converso, sed in hoc peccabat, quod circa legalium observantiam nimiam diligentiam adhibebat (ex respectu ad Judaeo-Christianos, Judaisantes) ita, quod ex hoc seque- retur gentilium scandalum. Sum. Th. 2a 2ae qu. 43. a. 6. Utrum scandalum activum possit inveniri in viris perfectis? 2° Petrus post acceptum Spiritum S. in statu perfectorum erat, sed postea gentiles scandalisavit, ut dicitur ad Gal. cap. 2. — Ad 2l1m dicendum, quod Petrus peccavit quidem et reprehensibilis fuit secund. Augustin, et S. Paul, subtrahens se a gentibus... quia hoc incaute aliqualiter faciebat ita, quod ex hoc gentiles con- versi scandalisabantur; non tamen factum Petri erat tam gra ve peccatum, quod merito potuissent alii scandalisari, unde patiebantur scandalum passivum, non activum. Sum. Th. 2a 2ae qu. 33. a. 6. Utrum quis teneatur corri- gere praelatum suum? 2° ad Gal. 2. super illud: in faciem ei restiti, dicit Glossa (ordinaria et interlin. Ambrosii): Ut par; ergo cum subditus non sit par Praelato, non debet eum corrigere. — Ad 2um dicendum, in faciem resistere, coram omnibus, excedit modum fraternae correctionis, et ideo sic Paulus Petrum non reprehendisset, nisi aliquo modo par esset quantum ad fidei defensionem; sed in occulto admonere et reverenter, hoc potest etiam ille qui non est par.. Sciendum tamen est, quod ubi immineret periculum fidei,