Hittudományi Folyóirat 11. (1900)

Dr. Kováts Sándor: A Tárkányi-féle magyar Szentírásról

228 HITTUDOMÁNYI MOZGALMAK, VEGYESEK. quod Apostoli post acceptum spiritum s. mortaliter, pecca- verint... sed Apostoli post adventum Spiritus sancti legalia observaverant, ut legitur de Paulo Ap. Act. 16. et Act. 21. praeterea 2° vitare consortia gentilium ad cerimonias legis pertinebat, sed hoc observavit primus Pastor ecclesiae, ut legitur ad Gfal. cap... Ad lum dicendum, quod circa hoc diversimode sensisse videntur Hieronymus et Augustinus a) Hieronymus enim distinxit duo tempora: unum ante passionem Christi, in quo legalia non erant mortua nec mortifera... sed statim post passionem Christi inceperunt esse non solum mortua sed et mortifera (sc. observantio illorum erat pecc. mort.), unde dicebat, quod Apostoli nun- quam legalia observarunt post passionem secund. veritatem, sed solum quadam pia simulatione, ne sc. scandalisarent Judaeos et eorum conversionem impedirent. Quae simulatio sic intelligenda est... sicut si quis pelliculam virilis membri abscinderet propter sanitatem, non causae legalis circum- cisionis observandae. — b) Sed quia indecens videtur quod Apostoli ea occultarent propter scandalum, quae pertinent ad veritatem vitae et doctrinae, quod simulatione uterentur in his, quae ad salutem fidelium pertinent, ideo convenien- tius Augustinus (epist. 40.) distinxit tria tempora: unum ante Christi passionem... aliud autem post tempus Evan- gelii divulgati... tertium autem tempus medium sc. a passione usque ad divulgationem Evangelii, in quo legalia fuerunt quidem mortua... sed non mortifera, unde illi, qui conversi erant ex Judaeis, poterant illa licite observare, dummodo non sic ponerent spem in eis, ut reputarent sibi necessaria ad salutem. His autem, qui convertebantur ex gentilitate, non erat causa, ut ea observarent et ideo Paulus circum- cidit Timotheum ex matro Judaea genitum. Titum autem ex gentilibus natum circumcidere noluit. Ideo autem noluit Spiritus S. ut statim inhiberetur Judaeo-Christianis observatio legalium, sicut ex gentilibus conversis statim inhibebatur gentilitatis ritus, ut quaedam differentia inter hos ritus ostenderetur; nam gentilitatis ritus repudiabatur tamquam omnino illicitus et a Deo semper prohibitus, ritus

Next

/
Thumbnails
Contents