Hittudományi Folyóirat 11. (1900)

Dr. Kováts Sándor: A Tárkányi-féle magyar Szentírásról

libro 10. Strom, exposuit... et ceteri deinceps interpretes sunt secuti, illa maxime causa ducti, ut Porphyrio respon- deant blasphemanti ... Quid dicam de Ioanne (Ohrysostomo) ... qui super hoc capitulo latissimum exaravit librum in quo Origenis et veterum sententiam est secutus? Si ergo me reprehendis errantem, patere me quaeso errantem cum tali- bus, et quum me erroris mei multos habere socios perspe- xeris, tu veritatis tuae saltem unum adstipulatorem proferre debebis. 2° Ego, imo alii ante me exposuerunt causam, quam putaverant non officiosum mendacium defendentes, ut tu scribis, sed ostendentes honestam dispensationem, ut et apo- stolorum prudentiam demonstrarent et blasphemantis Por- phyrii impudentiam coercerent, qui apostolos puerili dicit inter se pugnasse certamine, imo Paulum procaciter repre- hendisse quod et ipse commiserit. Interpretati sunt illi, ut potuerunt. Tu quomodo istum locum edisseres? utique meliora dicturus, qui veterum sententiam reprobasti. 3° Totius sermo- nis tui hic est sensus: Petrus non in eo erravit, quod his qui ex Judaeis crediderant, putaverint legem esse servandam, con- nivebat, sed in eo ... quod gentes coegerit judaisare. Coegerit autem non docentis imperio sed conversationis exemplo. Haec est ergo summa sententiae tuae, ut post evangélium Christi bene faciant Judaei credentes, si legis mandata custo- diant, hoc est si sacrificia offerant, quae obtulit et Paulus, si filios circumcidant et sabbatum servent, ut Paulus in Timotheo et omnes observavere Judaei. At si hoc verum est, in Cerinthi et Ebionis haeresin delabimur... Nyilvánvaló, hogy Jeromos itt túloz, mert a szertartási törvényeket a zsidó-keresztények egyelőre még megtarthatják vala, de azokat az üdvösségre szükségeseknek vélni s azért rájuk a pogány-keresztónyeket is kényszeríteni, ez a haeresis secta- rum judaisantium. Epist. 115. enyhíti kifakadásait. Sz. Ágoston nézetének érdemleges védelme epist. 82. foglaltatik; sz. Jeromos érveire azt feleli: 1° Ego fateor caritati tuae, solis scripturarum libris, qui canonici appel- lantur, didici hunc timorem honoremque deferre, .ut nullum eorum auctorem scribendo aliquid errasse firmissime credam. 15 HITTUDOMÁNYI MOZGALMAK, VEGYESEK. 225 Hittudományi Folyóirat. 1900.

Next

/
Thumbnails
Contents