Hittudományi Folyóirat 7. (1896)
Irodalmi értesítő
625 A szentirási tudományok művelésének szép jele, gyű- mölcse és egyúttal a jövőre nézve záloga Vigouroux bibliai lexicona, melynek jelessógeit és kiváló jelentőségét minden egyéb dicséretnél hangosabban hirdeti szent atyánk levele, melyet ez év február 3-ikán a szerzőhöz intézett s mely így hangzik: Dilecto filio Fulcrano Vigouroux presbytero Sulpiciano Leo PP. XIII. Dilecte fili'salutem et Apostolicam benedictionem. Magni ponderis opus Dictionnaire de la Bible, quod ita est a te institutum, ut disciplinarum omnium subsidiis volumen divi- num vindicetur atque illustretur, praecipua Nos gratia iam tum complexi sumus, quum prima eiusdem ordireris consilia. Praeter ipsam■׳ rei praestantiam, occurrebant cogitationi et nova laus inde obventura catholicorum ingeniis, et solidae utilitates, quae possent non ad vestrates tantum deffuere, sed eo vel latius redundare. Fiduciamque exitus illud auge- bat, quod operis summam et procurationem gereres tu, cuius exquisitam eruditionem, perspicax cum temperatione iudicium, dignumque in Eclessiae documenta obsequium edita scripta dudum probaverant. Eisdem de causis nequaquam defuisse tibi poterant vel Episcoporum suffragia, vel hortationes doctorum hominum, quorum etiam satis multi, non minus exemplo tuo quam nomine excitati, adiungere se tibi socios laborum et meriti facile voluerunt. Est igitur Nobis iucundum, communium curarum et fructuum haud exiguam partem iam esse in medium pro- latam, quae, sicut compertum habemus, non modo expecta- tioni plane congruerit, verum etiam plenae absolutaeque rei acuere desiderium videatur. Sane, quod in uno eodemque opero digesta et prompta suppeditentur quaecumque sacris Bibliis pernoscendis esse usui possint, eaque deducta potissimum ex veterum copiosa sapientia, quam tamen recentiorum compleant honestae accessiones, hoc demum est aeque de religione ac de studiis optimis praeclare mereri. Sic, dilecte fili, ex tua sociorum- que assiduitate et industria fieri perlibenter videmus, quod in encyclicis litteris Providentissimus Deus vehementer Ipsi ״Hittudományi Folyóirat.“ 1886. 40