Folia Theologica et Canonica 11. 33/25 (2022)
Ius canonicum
INSTITUTIONES SANCTORUM PATRUMY CONSIDERATIO THEOLOGICA...217 En la escuela de Paucapalea, la reflexión circa artem se prolongo con un segundo bloque de afirmaciones sobre el origen de los decretos de los santos padres y los estatutos de los concilios, que también marcan las diferencias respecto a los iura, las leges y las constitutiones civiles. IV. «Loco AGIOGRAPHORUM SUNT (...) INSTITUTIONES SANCTORUM PATRUM, INTER QUAS SUNT DECRETA SANCTORUM PATRUM» Tercera afirmación. Los decretos de los santos padres (y los estatutos de los concilios) formán parte del Nuevo Testamento. La afirmación pertenece a los epigonos de la escuela, porque solo se localiza en SVT SVT3. Se formuló en los siguientes términos: SVT JMVX21-19 SVT3 JMVX2!-! Sicut uetus testamentum, ita nouum in tria diuiditur. Vetus enim tres partes i<d est> lex, prophete, et agiographi. In lege continentur quinque libri: Genesis, Exodus, Leuiticus, liber Numeri, Deuteronomii, qui interpretatur lex secunda. In secunda parte continentur x. libri secundum quosdam, secundum alios viii.: liber Iosue, Iudicum, Ruth, uel cum libro Iudicum unus uel separatim, liber Samuelis, liber Malachii, i<d est> Regnorum, duodecim Prophetarum, et Ezechiel, Isaias, Ieremias, Lamentationes, uel unus cum Ieremia uel per se liber. In tertia parte, i<d est> in agiographis, qui per excellentiam dicuntur sacra scriptura, continentur: Job, Dauid, Parabole, Ecclesiastes, Cantica Canticorum, Paralipomenos, i<d est> uerba dierum, Daniel, Esdras et Ester. Sunt alii qui non dicuntur autentici, quia non leguntur per ecclesiastica sacramenta instituenda, sed ob formandos mores, i<d est> duo libri Sapientie, duo libri Machabeorum, Tobie, et Iudith. Loco legis sunt iiii. Euangelia, quia sicuti lex precessit, et euangelium. Loco prophetarum sunt dicta apostolorum i<d est> epistole Pauli, canonice, Actus Apostolorum, et Apochalipsis. Loco agiographorum sunt Augustini expositiones, Ambrosii, Ieronimii et aliorum, ac institutiones sanctorum patrum, inter quas sunt decreta sanctorum patrum, de quibus ad presens est agendum. Sicut uetus testamentum in tria s<cilicet> in legem, in prophetas, in agiographos distinguitur, ita nouum uice illorum trium in tria partitur. Loco legis est euangelium. Loco prophetarum sunt epistole Pauli et canonice, Apocalipsis, Actus apostolorum. Loco agiographorum succedunt expositorum uoluminia: ut Augustini, Ier<onimi>, Gregorii et preterea excellentiorum sanctorum patrum decreta et conciliorum statuta. Horum quippe precipua <sic> est utilitas ad causas ecclesiasticas constituendas, et certo examine dirimendas, necnon ad mores honestos et iura sacra cognoscenda