Folia Theologica et Canonica 10. 32/24 (2021)

Ius canonicum

182 JÓSÉ MIGUEL VIEJO-XIMÉNEZ 25 Horum autem decretorum auctores primo fuerunt apostoli, post apostolos au­tem summi pontifices et sancti patres, penes quos canonum erat auctoritas, con­tinuo sibi successerunt. Non tamen eis copia fuerat conouocandi concilia, usque ad beati Siluestri tempora, qui dum sub Constantino imperatore in abditis Sirapti montis latitaret, per ipsum principem reuocatus est. Sicque imperator 30 conuersus et christianissimus factus, licentiam indulsit constituendi ecclesias et aperiendi, ac Christianos ibidem conueniendi, atque ex tunc pontifices in unum conuenerunt. Et sic con [fol. lrb] cilia celebrare et conciliorum decreta condere ceperunt. Sub hoc enim sancti patres in concilio Niceno de omni orbe terrarum conuenientes arriane perfidie condemnauerunt blasphemiam, quam de 35 inequalitate sancte Trinitatis idem Arrius asserebat, s<cilicet> diuersas in Trinitate esse substantias. Consubstantialem Patri Dei Filium eadem sancta sino­­dus diffiniuit. Agunt decreta de ordinibus ecclesiarum, de baptismate, de matrimonio, de peni­­tentia, de corpore Christi, et de aliis. Videndum est que sit eorum materia, inten­tio, et finis, queue illius qui compilauit he decreta. 40 §. Materia decretorum est ecclesiastica institutio. Intentio decretorum est tra­ctare de ecclesiasticis ordinibus, uidelicet qui promoueri ad ipsos digni sunt, et quid sit cuiusque offitium, que etiam sint ecclesiastice dignitates, et quibus, et per quos sint conferende, et qualiter in eis uiuendum. De ecclesiasticis quoque causis 45 apud quos, et per quos, et qualiter sint tractande. §. Materia autem illius qui compilauit he decreta fuit decreta iam lata. Intentio eius est ipsa decreta ordinare, et in superficie dissonantia ad concordiam reuocare. Vnde sic intitulauit opus suum: concordia discordantium canonum 50 incipit. §. Modus tractandi talis est. Incipit a iure, diuidendo ipsum in plures species. Postea ostendit quod ius cui iuris sit preponendum. Deinde ponit numerum con­ciliorum. Inde tractat de ordinibus, docendo qui sint ipsis digni, et pro quo 55 peccato, et quo accusante, quis debeat deponi. De electioni apostoliéi et episcoporum. Deinde ponit themata rudia, s<cilicet> facta, ex quibus plures format questiones, in quibus diuersa decreta ad utramque partem confirmandam allegat, contrarietates ipsorum ut potest determinat. In extremis de ecclesiarum dedicatione, et corpore et sanguine Domini, atque baptismo, necnon de 60 confirmatione pleniter tractat. Et sic finit tractatum suum. §. Vnde autem causandi, uel litigandi forma originem sumpserit, non immerito queritur. In paradiso siquidem primum uidetur esse inuenta, dum protoplastus de inobedientie crimine ibidem a Domino interrogatus, criminis

Next

/
Thumbnails
Contents