Folia Theologica et Canonica 5. 27/19 (2016)

IUS CANONICUM - José Miguel Viejo-Ximénez, La introducción al Tractatus Coniugii y la causa sobre la acusación de clérigos en la Discordantium canonum concordia de Schäftlarn

162 JOSÉ MIGUEL VIEJO-XIMÉNEZ patris maledictus est, multo ampliori condempnatione digni sunt, qui sacerdoti­bus legatione Dei fungentibus contumeliam inferunt'.14 His igitur patet auctoritatibus quod laicus aduersus sacerdotem non est audiendus. Porro si aliquo pacto laico fideli daretur licentia sacerdotem accu­sandi, que tamen non datur, qua ratione periuro et faci [fol. 65'b] noroso huius­­modi libertas adtribuat. <q.2> Nam quod facinorosi minime debeant impetere sacerdotem, multis auctoritatibus edocere possumus. Vnde Anacletus papa: ‘Sacerdos nullatenus a criminosis accusari aut calum­niari permittitur’.15 Item, Adrianas papa: ‘Indignum est ut illi accusent sacerdo­tes, qui esse non possunt quod ipsi sunt’.16 Item, ex epistola quam scribit Cle­mens papa Iacobo Hierosolimorum episcopo, inter alia et hoc inuenitur: ‘Laicos a sacerdotum accusatione et uexatione et omnes infames esse repellen­dos’.17 Item, Adrianus papa: ‘Qui crimen intendit sacerdoti agnoscendum est. si ipse antea criminosus non fuerit'. Et infra: ‘Testes autem sint absque omni infamia’.18 Item, Telesphorus, papa: 'Sacerdotes qui proprio ore corpus domi­ni conficiunt ab omnibus sunt obaudiendi et timendi, non lacerandi, uel detra­hendi'. Hi uero sunt qui infames dicuntur, qui et ab accusatione sacerdotum repel­luntur, de quibus Stephanus papa scribit Hilario episcopo dicens: ‘Infames eas personas esse dicimus, que pro aliqua culpa notantur infamia: fures, sacrilegos, et omnibus capitalibus criminibus irretitos, incestuosos, homicidas, periuros, raptores, adulteros, quos omnes lex ecclesiastica repellit ab accusatione sacer­dotum’.211 Ijem, dicit dominus per Ysaiam: ‘Facinorosus qui sacrificat mihi uitu­­lum, quasi qui canem occidit’ ,21 Cum ergo oblatio eorum respuatur a Domino, patet quod nec in ecclesia aduersus quempiam eorum recipienda est accusatio. Hec igitur duo inconuenientia. Scilicet: quod laicus est, et quia periurus et facinorosus est, aduersarium meum ab accusatione repellunt. Et quia symonie munuscula semper secutus est et quesiuit retributionem. <q.3> Accedit et tertium inconueniens: quod pro denegatis a me sibi symo­nie muneribus odio me persequitur, et cum accusator non sit idoneus, de domo sua quoque contra canonum scita testes producit, non idoneos, sed suos com­plices, sue malicie consentaneos. Quod ne fieri debeat, testatur Euaristus papa, dicens: ‘Si qui sunt uitupera­­tores aut accusatores episcoporum uel aliorum sacerdotum, non oportet eos a iudicibus ecclesie audiri, ante quam eorum discutiatur estimationis suspicio, qua intentione, qua fide, qua temeritate, si pro Deo, aut pro uanagloria, aut pro inimicitia, uel odio ista presumpserint’.22 Item, Calixtas papa: ‘Querendum est in iudicio, cuius fit conuersationis et fidei, is qui accusat, et is qui accusatur’.2'4 Item, Sixtus papa: ‘Accusatio aduersus sacerdotes non est facile recipienda, di­

Next

/
Thumbnails
Contents