Folia Theologica et Canonica 5. 27/19 (2016)

IUS CANONICUM - José Miguel Viejo-Ximénez, La introducción al Tractatus Coniugii y la causa sobre la acusación de clérigos en la Discordantium canonum concordia de Schäftlarn

LA INTRODUCCION TRACTATUS CONIUGI!... 163 cente Domino: non accipias uocem mendacii, et apostolus inquit aduersus pres­­biterum inscriptionem non esse recipienda, absque duobus uel tribus idoneis testibus’.24 Item, Anacletus papa: ‘Accusatores et testes esse non possunt, qui ante hesternum diem aut nudius tercius inimici fuerunt, ne irati nocere cupiant, ne lesi se ulcisci uelint'.25 Item, Simmachus papa: ‘Accusatoribus inimicis uel de inimici domo prodeuntibus uel qui cum inimicis morantur, aut suspectis non credatur’.26 Cum ergo constet aduersarium meum iam in me multociens uerborum iecis­­se contumeliam, profecto nec audiendus est, nec testes ab eo producti recipien­di sunt. Legibus enim et sacrorum decretis pontificum cautum est nullum accu­satorem et testem esse posse quod iste et per se et per alios nititur, hem: Quod ‘de eadem domo testes producendi non sint, nec etiam ab ipso iudice causa sus­picionis euitande’,27 luce clarius constat. Item, Fabianus, papa, distinguit 'in omni iudicio quattuor personas esse necessarias: iudices electos, accusatores idoneos, defensores congruos, atque testes legitimos’.2* Quibus cum accusatorem egere constet, scilitet: quod nec idoneus est, nec testes sunt legitimi, tercium istud inconueniens aduersario merito debet refra­gari. Promisit quidem se aduersarium probaturum me Simoniam admisisse. Quod cum probare non potuerit, audiamus decreta, quid super hoc decernant. Ait enim Adrianus papa: ‘Omnis qui aliis falsa intulerit puniatur, et pro falsi­­tate ferat infamiam’.2’[tern, Gregorius: ‘Qui calumniam illatam non probat, pe­nami debet incurrere, quam si probasse, reus utique sustineret’.3" Item, ex decreto Adriani papa: ‘Delatori aut lingua capuletur, aut conuicto caput amputetur’.31 Item, ex concilio Agathensi: ‘Si quis per calumniam clericum fatigauerit, et personam innocentis falso crimine macullauerit, excommunicetur’.32 Hec igitur omnia redundabunt in caput mentientis, [fol. 66"J hoc dabitur ei et apponetur ad linguam dolosam. <q.4> Miror autem quarto loco testium impudentiam, qui testimonium de hoc fert: quod non nouerunt. Nam si canones et decreta pontificum et leges principum considerentur, ‘in testibus considerandum est qui simpliciter dicant, utrum unum eundemque ser­monem afferant, an ad ea que interrogantur ex tempore ueri similia responde­ant’.33 ‘Serui enim neque pro domino, neque aduersus dominum, sed pro facto suo interrogari possunt’.34 Item, quod nullus testari possit nisi ea que uiderit et audierit, et quibus presens interfuerit, Calixtus papa testatur dicens: ‘Testes per quamcumque scripturam testimonium non proferant, sed de his que uide­­rent et nouerint ueraciter testimonium proferant, nec dicant de aliis causis uel negociis testimonium, nisi de his que sub eorum presentía acta esse noscun­tur'.35 Cum ergo hi falsi testes minime probare possint se audisse uidisse uel inter­fuisse his que imponunt iuxta ueritatis tenorem abiciendi sunt. Conuictis igitur

Next

/
Thumbnails
Contents