Folia Canonica 5. (2002)

NEWS IN BRIEF - Congregatio de Institutione Catholica, decr. Novo Codice

DECRETUM 233 CONGREGATIO DE INSTITUTIONE CATHOLICA (DE SEMINARIIS ATQUE STUDIORUM INSTITUTIS) DECRETUM Congregationis de Institutione Catholica quo ordo studiorum in Facultatibus luris Canonici innovatur NOVO CODICE luris Canonici et Codice Canonum Ecclesiarum Orientalium promulgatis, numerus studentium in Facultatibus luris Canonici multiplicatus quidem est, at simul semper magis animadversum est curriculum studiorum ad Licentiam prout statutum fuerat in Constitutione Apostolica Sapientia Christiana die 15 április 1979 a Ioanne Paulo II promulgata' non sufficere ad singulas disciplinas recte exponendas et assimilandas nec ideo absoluto biennio ad Licentiam formationem iuridicam alumnorum illum gradum cognitionis iuris Ecclesiae attingere qui hodie requiritur ad munera ecclesiastica obeunda quae specificam praeparationem in iure canonico praesupponunt. Biennium ad Licentiam in iure canonico statutum primum fuerat in Constitutione Apostolica Deus scientiarum Dominus a Pio XI die 24 maii 1931 data1 2, cum quattuor semestria sufficientia esse ad Licentiam tunc viderentur, attenta optima praeparatione qua alumni instructi erant tum in lingua latina tum etiam in institutionibus iuris canonici cum ad Facultatem luris Canonici accedebant. Mutatis autem temporum adiunctis, vix non ubique in scholis mediis lingua latina vel non amplius docetur vel inter disciplinas secundi ordinis aestimatur. Quod attinet autem ad curriculum studiorum in Facultatibus theologicis atque in Seminariis maioribus, auctis post Concilium aliis disciplinis theologicis et pastoralibus, paulatim institutionibus iuris canonici et etiam linguae latinae sem­per minor attentio minusque tempus concessum est. Hinc factum est ut studentes clerici ut plurimum expertes lingua latina atque absque vix ulla praeparatione praevia in iure canonico ad Facultates luris Canonici accedant. Quod attinet vero ad laicos, qui quidem plures quam antea Facultates luris Canonici frequentant, defectus sufficientis praeparationis ad secundum cyclum incipiendum est adhuc magis perceptibilis, siquidem, cum ad Facultates luris Canonici accedunt saepe nec ullam formationem theologicam possident nec in primo cyclo, prout hic ordinatus est, illum gradum vel minimum cognitionis Theologiae acquirere possunt qui prorsus necessarius est ad principia 1 Cf. AAS1\ (1979) 469-499. 2 Cf. AAS 23 (1931) 241-284.

Next

/
Thumbnails
Contents