Folia Canonica 5. (2002)

NEWS IN BRIEF - Congregatio de Institutione Catholica, decr. Novo Codice

234 CONGREGATIO DE INSTITUTIONE CATHOLICA fundamentalia iuris canonici recte intellegenda. Qui autem gradum academicum in iure civili iam consecuti sunt, ad biennium Licentiae, omisso saepe primo cyclo, directe admitti, immo et iudicio Facultatis curriculum biennii contrahere possunt, quo fit ut, absque ulla praeparatione theologica, uno anno Licentiam in iure canonico obtinere possint. Concilium vero Vaticanum II auspicatur ut “in iure canonico exponendo [... ] respiciatur ad Mysterium Ecclesiae, secundum Constitutionem dogmaticam De Ecclesia ab hac S. Synodo promulgatam”3 Hoc autem auspicium exigit imprimis ut uterque Codex exponatur sub luce Ecclesiologiae Vaticani II, cuius notae huc spectantes in Constitutionibus Apostolicis Ioannis Pauli II Sacrae disciplinae leges4 et Sacri Canones5 in synthesim redactae indicantur. Hic autem novus pro­spectus theologicus quo in iure canonico exponendo intenditur, ulterius tempus exigit quam limites biennii permittunt. Accedit quod praeter studium linguae latinae aliae disciplinae auxiliares et cursus optionales additi sunt qui necessarii hodie videntur ad fonnationem institutionalem in iure canonico complendam. Attentis igitur difficultatibus quas Facultates luris Canonici ad necessariam formationem studentium obtinendam experiuntur, Congregatio de Institutione Catholica anno 1997 omnibus Facultatibus et Institutis luris Canonici ab ipsa erectis quaestionarium misit, quo de uniuscuiusque statu atque specifice de opportunitate protrahendi curriculum studiorum notitiae quaerebantur. Acceptis responsionibus plures consultationes ab hac Congregatione habitae sunt. Praeter alia minoris momenti, concordatum est curriculum ad Licentiam protrahendum esse ad tres annos seu sex semestria necnon primum cyclum omnino obligatorium reddendum ac melius ordinandum pro iis omnibus, qui primum cyclum Theologiae in Facultate vel curriculum philosophico-theologicum in Seminario non absolverunt, non exceptis iis qui gradum academicum in iure civili iam consecuti fuerint. Res subiecta quoque fuit Congregationibus Plenariis huius Congregationis, habitis annis 1998 et 2002. Patres vero vix non unanimiter sententiam positivam expresserunt. Cum praeterea aliquae ex innovationibus propositis tangerent Constitutionem Apostolicam Sapientia Christiana, res communicata est cum Superiore Auctoritate, quae nihil obstare quominus ulterius procederetur manifestavit. Ideo, omnibus attente perpensis, statuitur ut articuli 76 Constitutionis Apostolicae Sapientia Christiana atque 56 et 57 eiusdem Ordinationum innoventur sequenti modo: 3 Concililum Vaticanum II, Decretum de Institutione sacerdotali Optatam totius, n. 16d 4 Ioannes Paulus II, Const. Apóst. Sacrce disciplinae leges, 25 ianuarii 1983, A AS 75/11 (1983) VII-XIV. 5 Ioannes Paulus II, Const. Apóst. Sacri Canones, 18 octobris 1990, AAS 82 (1990) 1033-1044.

Next

/
Thumbnails
Contents