Folia Canonica 3. (2000)

HONORARY DOCTORATE - Urbano Navarrete: Persona, personalismus, matrimonium

20 URBANO NAVARRETE quae ab autoctitate publica uti subiecta iurium et officiorum iuridicorum creatae, “personae iuridicae” dicuntur atque uti tales agunt in ordine iuridico. 2. Persona et personalismus Hodie nemo est qui dubitet saeculo XIX occasione progressus industrialis, saeculo autem XX ob formas regiminis in pluribus nationibus stabilitas, iura fundamentalia hominis fuisse modo generali et systematico conculcata, homines reducendo ad massam quamdam informem, in qua singuli amittunt suam individualitatem et personalitatem, in collectivitatem inmersi. Recte Pius XII huiusmodi processum uti “depersonalizationem” (spersonalizzazione) qualifi- cavit, in quo “homini ablata sunt - dicit - magna ex parte et vultus et nomen; in multis ex maioris momenti activitatibus vitae reductus est ad purum obiectum societatis, quia societas ipsa transformatur quoque in systema impersonale, in frigidam virium organizationem.6 Ut reactio contra hanc “massificationem” et “depersonalizationem” hominis apparuit praesertim in Gallia tedentia philosophica versus sic dictam “person- alizationem” culturae, quae ponit uti centrum reflexionum philosophicarum personam humanam cum omnibus suis intrinsecis relationibus. ScribitVirgilio Melchiorre: «Argumentum circa personam in ambitu philosophiae contempo­raneae assumpsit momentum omnino particulare. Potest quoque dici ideam personae, saltem a decennio 1930-1940, ample superavisse ambitus academicos philosophiae eamque tandem factam fuisse punctum convergens et determinans in conatu historico “intelligentiae” europeae».7 Hic motus potius quam doctrina aliqua philosophica originalis est tendentia, studium, conamen commune ad ponendam personam humanam eiusque digni­tatem uti centrum ordinis politici, socialis, iuridici; etsi, uti patet, sensus quo quisque intelligit huiusmodi motum necessario pendet ab idea quam quisque habeat de persona humana. Scribebat Jaques Maritain anno 1946: «Non exsistit una doctrina personalistica, sed habentur tendentiae personalisticae et plures doctrinae personalisticae, quae saepius non habent quidquam commune praeter verbum “persona”».8 Et Lacroix specificat: «sunt autem idealismi personalistici 6 «...la sua “spersonalizzazione”. Gli si è tolto in larga misura il suo volto e il suo nome; in moite delle più importanti attività della vita è stato ridotto a puro oggetto della società, poiché questa, alla sua volta, viene trasformata in sistema impersonale, in una fredda organizzazione di forze» (Pio XII, Nunzio radiofonico Levate capita, 4. XII. 1952, in AAS 45 [1953] 37). 7 «Il terna della persona ha assunto nell’ambito della filosofia contemporanea un rilievo del tutto particolare. Si puô anzi dire ehe, almeno a partire dagli anni trenta, l’idea di persona ha superato ampiamente i recinti accademici della filosofia per diventare un referente decisivo nell’impegno storico deli’intellighenzia europea» (MELCHIORRE, Presentazione, in L’idea dipersona [nt. 3], vn.)

Next

/
Thumbnails
Contents