Folia Canonica 3. (2000)

HONORARY DOCTORATE - Urbano Navarrete: Persona, personalismus, matrimonium

PERSONA, PERSONALISMUS, MATRIMONIUM 21 [...], realismi personalistici [...], existentialismi personalistici individual­ism! personalistici [...], immo et communismi ac praesertim anarchismi tenden­dae personalisticae».8 9 Hodie ex factis historicis constat motum illum personalisticum toti humani­tati, praesertim vero mundo culturae occidentalis maxime proficuum fuisse, cum paulatim conscientia semper magis perspicua et urgens creata sit dignitatis et intangibilitatis qua gaudet persona humana. In ordine autem international! memoranda sunt Declaratio Universalis lurium Hominis diei 10 dicembris 1948, in qua primum in historia proclamatur elenchus, etsi non completus nec perfectus, iurium intangibilium hominis, qua talis, aliaque plura documenta Organizationis Nationum Unitarum, quibus imponitur singulis nationibus ad determinata beneficia fruenda ut iura fundamentalia hominis adamusim serven­tur. Pro dolor, lunga adhuc restat via ad obtinendum ut in toto orbe terrarum motus ille personalisticus plene suos fructus producat, agnoscendi scilicet personam humanam uti centrum et finem omnium structurarum societatis et Status. Gressus tamen valde celeres et securi his ultimis decenniis saeculi facti sunt in sensum protegendi et promovendi ubique iura fundamentalia hominis, quod quidem pignus apparet spei in futurum humanitatis. Attamen efferendum est motum personalisticum, in se optimum, ut saepius accidit in rebus humanis, non vitasse extremum vitiosum ad quod facile ducere potest, nempe ad “personalismum”, qui dicitur. In linguis vulgaribus latinis terminatio substativorum in “ismus” significat praecise exagerationem quam­dam alicuius rei quae per se bona est. In nostra provincia, non semper vitatum est periculum incidendi in exageratam aestimationem libertatis et intangibilitatis uniuscuiusque individui plus aequo efferendo et protegendo singulorum iura, in umbra vero relinquendo officia erga alios et erga societatem. Saepe saepius in oblivionem mandatum est principium fundamentale sanae anthropologiae, vi­delicet inter notas essentiales dignitatis personae humanae recenseri eiusdem sociabilitatem, quae quidem necessario postulat ut cuiusque libertas com­metienda sit cum libertate aliorum necnon ut sacrificia necessaria ad bona societatis actuanda aequo modo inter omnes cives distribuantur. Concilium Vaticanum II celebratum est in contextu culturali quem vocare possumus transitionis quod attinet motum personalisticum. Plura iam facta erant uti Declaratio Universalis Iurium Hominis, sed plurima adhuc deerant facienda, cum in multis orbis regionibus palam iura humana fundamentalia adhuc con­culcarentur. Hodie constat Concilium multum ad motum in defensionem digni­8 «Non c’è una dottrina personalista, ma ci sono aspirazioni personaliste e una dozzina di dottrine personaliste, ehe non hanno talvolta in comune alcunché al de là della parola» (J. Maritain, La persone et le bien commun, tr. it. di M. Mazzolani, La persona e il bene comune, Brescia 1976, 8, cit. ab Danese, Da Mounier a Ricoeur (nt. 3), 382. 9 J. Lacroix, Le personalisme, 40, cit. ab Danese, Da Mounier a Richoeur (nt. 3), 382.

Next

/
Thumbnails
Contents