Folia Canonica 3. (2000)

HONORARY DOCTORATE - Urbano Navarrete: Persona, personalismus, matrimonium

PERSONA, PERSONALISMUS, MATRIMONIUM 19 putationum saeculi IV circa mysterium Sanctissimae Trinitatis. Agebatur enim de terminis aptis inveniendis ad significandam tum unitatem divinitatis tum singularitatem uniuscuiusque Trium Personarum, id quod lingua graeca ex­primebatur terminis «ousia» et «hypostasis». Subtantivum «ousia» absque dificultatate traslatus est in linguam latinam termino “substantia”; ad vertendum autem substantivum “hypostasis” non alius terminus aptior inventus est quam terminus “persona”, tribuendo huic substantivo significationem in immensum ditiorem ac pleniorem illa quam habuerat temporibus anteactis in cultura latina. Ab hoc tempore terminus ingreditur pleno iure in theologiam Christianam. Quod attinet ad philosophiam, Boetius invenit densam definitionem, qua melior nondum inventa est: «rationalis naturae individua substantia». Ulterior autem analysis decursu saeculorum peracta determinavit notas specificas “per­sonae”: scilicet singularitatem, rationalitatem, substantialitatem, incommunica- bilitatem in quantum nec potest dividi in partes nec potest coniungi aliis. Cum vero sit “rationalis natura”, necessario est praedita intelectu et voluntate, ideo- que capax relationum sive cum aliis personis sive cum universo circumstante. Semper tamen manet eadem “rationalis substantia” in sua individualitate reali et concreta ad quam referuntur tamquam ad subiectum permanens attributionis, omnes proprietates et qualitates quae de ea praedicantur. Propterea conceptus personae connotât et quid staticum ut subiectum permanens et quid dynamicum ut ens semper tendens ad ulterius patrimonium cognitionum et experientiarum sibi acquirendum. Persona denique in visione antropologiae Christianae revela­tur ut creata “ad imaginem et similitudinem Dei” (Gen 1, 26). ideoque cum destinatione transcendenti et aeterna. Quod attinet vero specifice ad culturam iuridicam occidentalem, Christian­ismus paulatim eliminavit illud discrimen hominum, proprium iuris romani, inter liberos et servos ex eorumdem nativitate procedens et agnovit omnibus hominibus, absque differentia ulla in nativitate fundata, eadem omnino iura ex communi natura humana profluentia, quae nostris diebus iura fundamentalia hominis vocari solent. Immo et potest affirmari conceptum “persona” esse conceptum elavem ad indicandum subiectum iurium et officiorum tum in Codicibus civilibus saeculo XIX elaboratis, tum in Codice luris Canonici Ecclesiae latinae anni 1917 atque etiam in illo nunc vigenti, anno 1983 prom­ulgato.5 Conceptus personae in ordinibus iuridicis hodiernis adeo utilis apparuit ut non solum personis humanis uti subiectis iurium et officiorum applitetur, verum etiam, ex analogia quadam, universitatibus sive personarum sive rerum, sua individualitate singulari, quin significet subiectum iurium et officiorum. 5 Etiam CCEO anno 1990 promulgatus adhibet conceptum “personae”, sive physicae sive iuridicae (cfr. cann. 909-930), non obstante tendentia generali huius Codicis ad vitandos terminos qui iuridismum sapiant.

Next

/
Thumbnails
Contents