Folia Canonica 3. (2000)

HONORARY DOCTORATE - Urbano Navarrete: Persona, personalismus, matrimonium

18 URBANO NAV ARRETE Si praevalet indivialismus inciditur in democratismum anarchicum ubi maximus valor habetur libertas singulorum in omnibus expressionibus vitae privatae et publicae; si vero praevalet collectivismus, inciditur in auctoritarismum ubi omnes libertates singulorum omniaque eorumdem iura subordinantur collectivi- tati eiusdemque structuris auctoritative impositis, ita ut cives in servitutem redigantur, libertate et iuribus fundamentalibus spoliati. Ut crisis hodierna instituti matrimonii et familiae melius comprehendatur, necesse est ut hoc institutum prospiciatur in contextu culturali mundi contem­poranei, qui tensione nondum superata inter personalismum et collectivismum dilaniatur. Ideo liceat aliquas quaestiones innuere, sinthetice quidem ratione temporis, de praecipuis tendendis circa memoratam relationem personam hu­manam inter et matrimonium, peculiari attentione praestita tendentiis doctri­nalibus et iurisprudentialibus quae in Ecclesia Catholica hac super re post Concilium Vaticanum II sunt manifestatae. 1. Persona Incipiamus a conceptu et termino personae. Imprimis meam facio hanc observationem Franci Chiereghin: «Terminus personae est pervasus ambigui­tate sub quolibet aspectu consideretur: in sua genesi, in varietate suarum possibilium significationum, in sua historia, in his quae speculative continet, iuxta ea quae in singulis temporis adiunctis ei assignata sunt».3 Ambiguitas haec augetur cum idem terminus in diversis et valde disitis scientiis applicetur. Terminus persona, in cultura romana non habuit pondus ullum specificum,4 acquirit vero momentum peculiarissimum in cultura Christiana occasione dis­3 “II termine persona è percorso dall’ambiguità sotto qualunque aspetto esso venga considerato: nella sua genesi, nella gamma dei suoi significati, nella sua storia, nella portata speculativa che ad esso di volta in volta è stata assegnata” (F. Chiereghin, Le ambiguità del concetto di persona e I'impersonate, in L’Idea di persona, V. Melchiorre [ed.], Milano 1996, 65.) 4 Terminus “persona”, uti videtur ex graeco “prosopon”, in cultura latina connotât modo plus vel minus directo partes quas quisque absolvit sive in theatro sive in vita sociali. Terminus non invenitur in operibus Caesaris, Virgilii, Salustii. Cicero autem illum adhibet saepius in diversis contextibus, at semper ei tribuit sensum fundamentalem indicatum (Cf. M.T. Cicero, De officiis, 1,97-98; 107-115). Subtantivum personae saepius in fontibus iuris romani adhibetur. Immo sunt textus qui magnum influxum in scientiam iuridicam futuram habuerunt, uti ille Gaii qui signat divisionem materiae iuridicae regulandae: «Omne ius quo utimur vel ad personas pertinet, vel ad res, vel ad actiones» (D. 1.5.1), divisionem quidem quam acceptarunt et Codices civiles moderni et Codex luris Canonici anno 1917 promulgatus. Attamen maxime efferendum est structuram societatis et iuris romani praesupponere uti principium fundamentale discrimen nativum hominum inter liberos et servos, ut dicit memoratus Gaius: «Summa itaque de iure personarum divisio haec est, quod omnes homines aut sunt liberi aut servi» (D.l.5.3). Servi autem non sunt subiectum iurium et obligationum juridicarum. Ideo “persona” in textibus iuris romani nihil aliud significat quam “homo” in

Next

/
Thumbnails
Contents