Folia Canonica 3. (2000)

HONORARY DOCTORATE - Urbano Navarrete: Persona, personalismus, matrimonium

Folia Canonica 3 (2000) 17-26. PERSONA, PERSONALISMUS, MATRIMONIUM URBANO NA VARRETE Traditus mos est in Universitatibus ut, qui titulo Doctoris “honoris causa” insignitur, in eodem actu academico quo titulus ei confertur, lectionem doc- toralem coram legat circa aliquod argumentum ad illam scientiam pertinens cui Doctor recens promotus praecipuam operam dedit. Ideo hoc munus, gratum quidem et honorabile, mihi nunc est absolvendum. Inter tot eademque gravia argumenta, quae in iure canonico matrimoniali nostris temporibus agitantur, illud mihi ad hanc lectionem visum est eligendum, quod aequam relationem “personam humanam”, inter et “institutum matrimo­niale” spectat. Si enim aequum pundus quod iuxta principia sanae anthropolo- giae tribuendum est tum personae humanae tum matrimonio prout est institutum iuridicum naturale non servatur, necessario inciditur in alterutrum ex extremis, utrumque maxime perniciosum: scilicet vel in “personalismum” vel in “iurid- ismum”, qui dicuntur. Utrumque extremum destruit veritatem circa matri­monium, prout recta ratio naturalis eam docet atque Revelatio Christiana con­firmat ac ditat; quae quidem veritas praesupponit et rectam notionem personae humanae, cum omnibus suis essentialibus relationibus, et rectam intelligentiam matrimonii prout est communio vitae et amoris inter virum et mulierem ad bonum coniugum atque ad generationem et educationem prolis ordinata, et denique rectam comprehensionem eiusdem matrimonii prout est etiam institu­tum a Creatore conditum suisque legibus instructum.1 Fatendum autem est aequam proportionem inter hos valores fundamentales non semper et ubique hoc nostro praesertim saeculo fuisse servatam, sive in doctrina et vita societatis civilis sive etiam in quibusdam opinionibus doctrinali­bus et iurisprudentialibus circa matrimonium quod, ratione sacramenti, iure Ecclesiae regitur, «salva competentia civilis potestatis circa mere civiles eius­dem matrimonii effectus».2 Tandem aliquando agitur de influssu in societatem domesticam illius intrinsecae tensionis quae viget in societate politica individu- alismum egocentricum inter et collectivismum auctoritarium et dictatorialem. 1 In cultura iuridica occidentali et specifice in iure canonico, matrimonium in genus institutorum iuridicorum recensetur, quia in eo invenitur ille complexus principiorum et normarum iuridicarum unitatem quamdam efformantium ad fines qui superant singulorum possibilitatem obtinendos. Cum vero huiusmodi complexus normarum non ex lege positiva humana sed ex natura ipsa hominis sexuati profluant, recte affirmatur matrimonium esse institutum iuris naturalis. 2 Codex luris Canonici [CIC], canon 1059; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium [CCEO], canon 780 §1.

Next

/
Thumbnails
Contents