Balmes Jakab: A protestantismus és katholicismus vonatkozással az europai polgárisodásra. II. kötet - 29. évfolyam (Pest, Emich Gusztáv Magyar Akad. Nyomdász, 1866)

Hetvenkettedik fejezet

397 szakai : az első az elménckedés korszaka, zavart tudományosság mellett ; a második az Ítészét korszaka, melyben az okiratok értel­bus viris rationabiliter acta visa sunt, vestrae serenitatis expectant compro­bari judicio, simul et auctoritate perpetuo roborari. Itaque cum per totam fere Galliam in civitatibus, vicis, et Castellis, a Scholaribus non solum intra Scholas, sed etiam trivitatim : nec a litteratis, aut provectis tantum, sed a pueris et simplicibus, aut certe stultis, de Sancta Trinitate, quae Deus est, disputaretur : insuper alia multa ab eisdem, absona prorsus et absurda, et plane fidei catholicae, sanctorumque Patrum auctoritatibus obviantia profer­rentur ; cumque ab his qui sane sentiebant et eas ineptias rejiciendas esse censebant, saepius admoniti corriperentur, vehementius convalescebant, et auctoritati magistri sui Petri Abailardi, et cujusdam ipsius libri, cui Theo­logiae indiderat nomen nec non et aliorum ejusdem opusculorum freti ad adstruendas profanas adinventiones illas, non sine multarum animarum dis­pendio, sese magis ac magiä armabant. Quae enim et nos, et alios plures non parum moverant ac laeserant ; inde tamen quaestionem facere vere­bantur. Verum Dominus Abbas Clarae Vallis, his a diversis et saepius auditis, immo certe in praetaxato magistri Petri Theologiae libro , nec non et aliis ejusdem libris, in quorum forte lectionem inciderat, diligenter inspe­ctis ; secreto prius, ac deinde secum duobus aut tribus adhibitis testibus, juxta Evangelicum praeceptum hominem convenit : Et ut auditores suos a talibus compesceret, librosque suos corrigeret, amicalibiter satis ac familia- biliter illum admonuit. Plures etiam Scholarium adhortatus est, ut et libros venenis plenos repudiarent et rejicerent ; et a doctrina, quae fidem laedebat Catholicam, caverent et abstinerent. Quod magister Petrus minus patienter et nimium aegre ferens, crebre nos pulsare coepit, nec ante voluit desi­stere, quoad Dominum Claravallensem Abbatem super hoc scribentes assig­nato die, scilicet octavo Pentecostes , Senonis ante nostram submonuimus venire praesentiam ; quo se vocabat et offerebat paratum magister Petrus ad probandas et defendendas de quibus illum Dominus Abbas Claravallen- sis, quomodo praetaxatum, reprehenderat sententias. Caeterum Dominus Abbas nec ad assignatum diem se venturum, nec contra Petrum sese disce­ptaturum nobis remandavit. Sed quia magister Petrus interim suos nihilomi­nus coepit undequaque convocare discipulos ; et obsecrare, ut ad futuram inter se, Dominumque Abbatem Claravallensem disputationem, una cum illo suam sententiam simul et scientiam defensuri venirent. Et hoc Dominum Claravallensem minime lateret ; veritus ipse, ne propter occasionem absen­tiae suae tot profanae, non sententiae sed insaniae, tam apud minus intelli- tes, quam earum dum defensores majore dignae viderentur auctoritate, praedicto quem sibi designaveramus die, licet cum minime suscepisset, tactus zelo pii fervoris imo certe sancti Spiritus igne succensus, sese nobis ultro Senonis praesentavit. Illa vero die, scilicet octava Pentecostes, con­venerant ad nos Senonis Fratres et Suffraganei nostri Episcopi, ad honorem

Next

/
Thumbnails
Contents