Balmes Jakab: A protestantismus és katholicismus vonatkozással az europai polgárisodásra. II. kötet - 29. évfolyam (Pest, Emich Gusztáv Magyar Akad. Nyomdász, 1866)

Hetvenkettedik fejezet

398 mezései képezték a nagy vitatárgyakat ; és a harmadik az elmél­kedés korszaka, mely a bölcsészet korszakának előhírnöke volt. et reverentiam sanctarum, quas in Ecclesia nostra populo revelaturos nos indixeramus, Reliquiarum. Itaque praesente glorioso Rege Francorum Ludovico cum Wilhelmo religioso Hivernis Comite Domino quoque Rhemensi Ai-chiepiscopo, cum quibus suis sufiraganeis Episcopis nobis etiam, et suffraganeis nostris, exce­ptis Parisiis et Hivernis Episcopis praesentibus,cum multis religiosis Abbati­bus et sapientibus, valdeque litteratis clericis adfuit Dominus Abbas Clara- vallensis ; adfuit magister Petrus cum suis fautoribus. Quid multa ? Dominus Abbas cum librum Theologiae magistri Petri proferret in medium, et quae annotaverat absurda, imo haeretica plane capitula de libro eodem propone­ret, ut ea magister Petrus vel a se scripta negaret, vel si sua fateretur, aut probaret, aut corrigeret : visus et diffidere magister Petrus Abailardus, et subterfugere, respondere noluit, sed quamvis libera sibi daretur audientia, tutumque locum, et aequos haberet judices, ad vestram tamen, sanctissime Pater apellans praesentiam, cum suis ac conventu discessit. Nos autem licet appellatio ista, Canonica videretur, sedi tamen Apo- stoliae deferentes, in personam hominis nullam voluimus proferre senten­tiam : Caeterum sententias pravi dogmatis ipsius, quia multos infecerant, et sui contagione ad usque cordium intima penetraverant, saepe in audientia publica lectas et relectas , et tam verissimis rationibus, quam Beati Au­gustini, aliorum Sanctorum Petrus inductis a Domino Claravallcnsi auctori­tatibus non solum falsas, sed et haereticas esse evidentissime comprobatus, pridie ante factam ad vos appellationem damnavimus. Et quia multos in errorem perniciosissimum et plane damnabilem pertrahunt, eas auctoritate vestra, dilectissime Domine, perpetua damnatione ; et omnes qui pervicaci­ter et contentiose illas defenderint, à vobis, aequissime Pater, justa poena mulctari unanimiter et multa praecum instantia postulamus. Saepe dicto vero Petro, si Reverentia vestra silentium imponeret, et tam legendi, quam scribendi prorsus interrumperet facultatem, et libros ejus perverso sine dubio dogmate respersos condemnaret, avulsis spinis et tribulis ab Ecclesia Dei, praevaleret adhuc lata Christi seges succrescere florere, fructificare. Quaedam autem de condemnatis a nobis capitulis vobis, Reverende Pater, conscripta transmisimus, ut per haec audita reliqui corpus operis facilius aestimatis. Lássuk, mint magyarázza szent Bernât a hírhedt Abailard módsze- szerét és tévelyeit. Ertekeze'sének De erroribus Petri Abailardi első fejezetében következőleg nyilatkozik : Habemus in Francia novum de veteri magistro Theologum, qui ab in- eunte aetate sua in arte dialectica lusit ; et nunc in scripturis sanctis sanit. Olim damnata et sopita dogmata, tam sua videlicet quam aliena suscitare conatur, insuper et nova addit. Qui dum omnium quae sunt coelo sursum, et quae in terra deorsum, nihil praeter solum Nescio nescire dignatur ;

Next

/
Thumbnails
Contents