Circulares litterae dioecesanae anno 1949.
Sacra Congregatio de Disciplina Sacramentorum
2 quod profecto septennium antevertere licet, prout expresse cavetur canone 788, „si infans in morlis periculo sit constitutus, vel ministro id expedire ob iustas et graves causas videatur“; permultos nihilominus ex habitis hac de re rationariis constat pueros, utpote morti magis obnoxios, etiam multo antequam aetatem ratione utentem attigerint, ex hac vita sacro chrismate non delibutos decedere, praesertim hisce nostris temporibus post dirissimum belli flagitium; quod et de adultis non paucis, qui in puerili aetate variis de causis confirmari non potuerunt, cotidiana experientia testatur. Hoc quidem incommodum praecavetur in Ecclesia Orientali, ubi mos est infantes, statim post receptum baptismum, confirmandi. Eadem disciplina in usu quidem erat primis Ecclesiae saeculis etiam apud Latinos, et adhuc servatur ex legitima consuetudine penes quasdam nationes: communis tamen lex Ecclesiae Latinae, in citato can. 788 recepta, statuit ut huius sacramenti administratio differatur ad septimum circiter aetatis annum, quo, aequa praemissa catechesis instructione, pueri uberiores sacramenti sortiantur effectus.2 Porro ratio praecipua cur tam immodicus christicola- rum numerus sine susceptione huius sacramenti de hac vita demigret, in eo est reponenda, quod iisdem in vitae discrimine constitutis oh Episcopi absentiam opportunitas non exhibetur hoc sacramentum suscipiendi. Definitae doctrinae est solum Episcopum esse ordinarium confirmationis ministrum3 (can. 782 § 1): proindeque Apostolién Sedes higher sedulo studuit, ut huius sacramenti collatio Episcopo, tamquam ins et officium ipsi proprium, quantum fieri potuisset, reservaretur. Haec vero S. Congregatio semper religiose cavit, ne detrimentum pateretur reverentia huic sacramento debita et offensionem piae plebis exspectatio oh privationem personae Episcopi, neve illius 2 C1V. Instructio S. C. de Saer. edita die Pentecostes (20 maii) 1934, pro simplici sacerdote sacr. Confirmationis ex Sedis Apostolicae delegatione administrante (A. A. S., vol. XXVII, p. 11 seq.); Instructio S. C. de prop. Fide 4 maii 1774; Instructio S. Officii m. iulii 1888. 3 Cone. Trident, sess. VII, De confirmatione, can. 3.