Circulares litterae dioecesanae anno 1949.

Sacra Congregatio de Disciplina Sacramentorum

I 3. administrationis conspicuus obfuscaretur splendor ac sol­lemnis, qui decet, minueretur apparatus. Ast, necessitate bonoque fidelium id flagitante, non semel Apostolién Sedes passim indulgere compulsa est, ut Episcopo, qui in certis rerum et personarum adiunctis haberi non posset, simplex sacerdos in aliqua ecclesiastica dignitate constitutus sufficeretur, tamquam administer extraordinarius huius sacramenti (can. 782 § 2); qui congrua pompa eius adminislrationem perageret, praemonitis semper fidelibus Episcopum esse exclusivum ordinarium ministrum huiusce sacramenti illudque ah eo sacerdote conferri ex Apostolicae Sedis facultate,4 prout complura pontificia indulta luculenter ostendunt.5 Ut igitur prospiciatur etiam spirituali conditioni tot infantium, puerorumque atque adultorum fidelium, qui ob gravem morbum in vitae discrimen adducantur, et certo certius mortem oppetant, quin sacro chrismate linantur, si observantia iuris communis quoad ordinarium ministrum adamussim urgeatur; necessarium visum est huic S. Congre­gationi remedium aliquod exquirere ac suppeditare hac gravissima de causa, ut tam notabili fidelium numero offe­ratur occasio Confirmationis suscipiendae. Huius negotii momentum perpendens Ssmus U. N. Pius Papa XII, animarum saluti plenius consulere studens, prae maxima, quam gerit, sollicitudine universalis Ecclesiae, committere dignatus est huic S. Congregationi, pro sua po­testate in hac solvenda quaestione, ut rem diligenter et impense expenderet in plenariis Comitiis, et resolutionem, quae opportuna sibi visa esset, Ipsi proponeret. Sacra vero haec Congregatio, praehabitis votis plurium consultorum, doctrina prudentiaque praestantium, et ad trutinam revocatis insuper omnibus documentis et actis antea super disciplinam Confirmationis comparatis, totam rem sedulo examini subiecit Purpuratorum Patrum in plu­ribus Conventibus plenariis. Mature autem perspecta, quae inde prodiit, sententia 4 Cfr. cit. Instr. S. C. de Sacr., III. 6 Cfr. cit. Instr. S. C. de Sacr. I, n. 2; cit. Instr. S. C. de Prop. Fide; cit. Instr. S. Officii; Formulae S. C. de Prop. Fide.

Next

/
Thumbnails
Contents