Circulares litterae dioecesanae anno 1949.
Sacra Congregatio de Disciplina Sacramentorum
Sacra Congregatio de Disciplina Sacramentorum, i. DECRETUM DE CONFIRMATIONE ADMINISTRANDA IIS, QUI EX GRAVI MORBO IN MORTIS PERICULO SUNT CONSTITUTI. Spiritus Sancti munera sacramento Confirmationis conferri catholica doctrina proclamat. Hinc impensa Ecclesiae cura ut pueri, aquis baptismi abluti, tali reficiantur sacramento, quo superni Paraclyti charismata adipiscantur ad robur susceptae baptismo fidei adiiciendum, ut gratiae amplitudine perfusi Christique militis charactere insigniti ad omne opus bonum instructi evadant ac renuntientur. Licet explorati iuris sit Confirmationem ad animarum salutem de necessitate medii haud requiri (can. 787 Codicis I. C.), ob eius tamen praecellentiam et ampla quae secumfert praeclara dona, omni ope est adnitendum parochis ceteris- que pastoribus ut Christianorum nemo, data occasione, tam excellens salutiferae Redemptionis mysterium negligat; quum admirabili sit adiumento ad acriter decertandum contra diaboli nequitiam, mundi et carnis illecebras; ad gratiae virtutumque omnium in terris, gloriaeque maius incrementum assequendum in coelis.1 Quamquam nihil intentatum relinquunt vigiles animarum rectores ut, quantum fieri potest, baptizati omnes hoc sacramento rite muniantur et quidem vix cum ad aetatem rationis participem pervenerint, scilicet circa septennium: 1 S. Thomas, p. III, quaest. 72, art. 8 ad 4.